Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 14.) Et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis quasi annis mercenarii auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus, et modicus, nequaquam multus. Tres anni, in quibus auferetur gloria Moab super omni populo ejus multo, vel divitiis multis, ut LXX transtulerunt, mystice 0239B intelligendi sunt. Sicut enim misericordia Domini in ponderibus est atque mensura: sic et cruciatus ac supplicia habent mensuram suam, ut postquam tres anni transierint, in quibus relinquetur 276 parvus, et modicus, et nequaquam multus, tunc, inglorius esse desistat. Et hoc notandum, quod juxta Ezechielis prophetiam, quando dies pro annis numerantur Israeli (Ezech. IV) , hoc est, decem tribubus, quae majora peccaverant, supputentur in poenis anni trecenti nonaginta, ut in Hebraico continetur, non centum nonaginta, ut Vulgata editio habet: et Judae, in quo erat Templum Dei, anni quadraginta. Qui enim parvus est, meretur misericordiam: potentes autem potenter tormenta patientur (Sap. VI) . Et servus qui scit voluntatem Domini sui, et non facit eam, vapulabit 0239C multum (Luc. XII) . Moab igitur quia externus erat, nec de populo Dei, sed relicto errore conversus, non annis pluribus, sed tantum tribus parvus et modicus, et inglorius relinquetur. Isti sunt anni, 0240A de quibus et alibi legimus: Recordamini dierum saeculi (Isai. XLVI) , et iterum: Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui (Psal. LXXVI, 6) . Si enim umbrae et exemplaribus serviebat juxta carnem Israel, et omnis eorum solemnitas futurorum erat typus, quare non et anni praesentis temporis futura tempora praefigurent? de quibus et in alio loco legimus: Quid facietis in diebus conventus, et in diebus festivitatis Domini? Quodque jungitur, Quasi anni mercenarii (Osee IX, 5) , hoc ostendit, quod falsa doctrina pro lucro cuncta faciat atque compendio. Omnis enim mercenarius, et qui non est pastor, cujus non sunt oves, cum viderit lupum venientem fugit, quia mercenarius est, et oves ad eum non pertinent (Joan. X) . Quam ob rem puto advenam et 0240B mercenarium de sanctis non comedere, nec servos, sanctorum esse participes. Non enim ob dilectionem Domini, sed ob mercedem cuncta faciunt, qui comedunt domos viduarum, et proprios adducunt greges, ut lanis eorum vestiantur, et lac mulgeant (Matth. XXIII) . Quod de doctrina diximus mercenaria, referamus ad caetera. Si praebeo eleemosynam, ut glorificer ab hominibus, recepi mercedem meam, et mercenarius appellandus sum. Si castum esse me simulo, et aliud est in conscientia mea, habeo non gloriam mercenarii, sed supplicia peccatoris. Et in comparatione duorum malorum, levius malum est aperte peccare, quam simulare et fingere sanctitatem. Verum et in hoc profectus est Moab, ut qui prius multos erroris sui habebat comites, postea 0240C redigatur ad paucos; vel qui prius multus erat in divitiis peccatorum, post poenitentiam parvus et pauper sit in malitia.