Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 4-6.) Et erit in die illa, attenuabitur gloria Jacob, et pingues carnes ejus tabescent. Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium ejus spicas leget, et erit sicut quaerens spicas in valle Raphaim. 280 Et relinquetur in eo sicut racemus, et sicut excussio olivae duarum aut trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israel. Postquam reliquiae Syriae fuerint, sicut quondam fuerat gloria filiorum Israel, et delicto eorum salus gentibus data, 0242C tunc attenuabitur omnis gloria Judaeorum, qua gloriosi erant in universo orbe, et pingues carnes eorum tabescent, non habentium prophetas, non signa atque virtutes, non praesens auxilium Dei, non sacerdotii dignitatem: sed omne corpus gentis eorum emarcescet, et redigetur ad nihili. Cumque dicatur de vocatione gentium: Messis multa, operarii autem pauci (Matth. IX) , illi pauperes messis reliquias, quae per Apostolos salvatae sunt, et rarissimas spicas legent, non de montibus, et erectis locis, sed in valle Raphaim, id est in litterae vilitate. Et considera quod Raphaim, qui gigantes interpretantur, sicut supra Ephraim. Pharisaeos Scribasque significent. Denique LXX, pro valle Raphaim, vallem duram interpretati sunt, ut duritiam cordis Judaici exprimerent. 0242D De quorum humilitate eliguntur quasi in stipula spicae et quasi in vindemia racemi, qui salvati fuerint: et sicut excussio olivae (( Al. oleae.)) duarum, aut trium olivarum, sive quatuor aut quinque. Quando enim venit percussio populi Judaeorum, oliva illa populi Israel, quae sub Moyse sexcenta millia habuit armatorum (Num. XXVI) , et sub David, numerante Joab, innumerabilem populum (II Reg. XXIV) , vix paucos 0243A fructus offerre potuit Domino Salvatori: duas olivas Paulum et Barnabam, et tres olivas Petrum et Jacobum, et Joannem (Act. XIII) , qui et in monte transfiguratum Dominum conspexerunt, et ad archisynagogi filiam ire cum Domino meruerunt (Matth. XVII) . Quatuor autem et quinque olivae reliquos novem faciunt Apostolos, in quibus Judae proditoris locum Matthias obtinuit, qui utique pro diversitate gratiarum, quae nobis ignota est, in quatuor et quinque olivas separati sunt, ut Evangeliorum numerum et Legis in se volumina demonstrarent, quasi praedicatores utriusque Instrumenti (Act. I) .