Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 12 seqq.) Vae multitudo populorum multorum, ut multitudo maris sonantis, et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum sonabunt. Populi sicut multitudo aquarum inundantium sonabunt: et increpabit eum, et fugiet procul, et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate. 0245B In tempore vesperae, et ecce turbatio: in matutino, et non subsistet. Haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos. Supra legimus sub nomine Damasci, vocationem gentium, et abjectionem Judaeorum, et per Apostolos, atque in Apostolis, paucorum de Judaeis credentium electionem. Et quoniam ad comparationem totius mundi et universarum gentium, parva pars populi credidit Christiani, de quibus supra dictum est: Et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt (Multi enim (Matth. XXII, 14) vocati, pauci vero electi); et: Non est omnium fides (II Thess. III, 2) : nunc consequenter infertur non planctus, sed vae his gentibus quae credere noluerant, et persecutae sunt populum christianum. Comparanturque undarum molibus et frementi mari, et quantum in se est, cuncta opprimere 0245C et occupare cupienti. Sonabunt enim populi in spectaculis theatralis luxuriae, et amphiteatri crudelitate, et circi furoribus, sicut sonitus aquarum inundantium, quando consona impietatis voce blasphemant, et dicunt Christianos ad leones et bestias projici, et caetera hujuscemodi. Sed illis instar maris furentibus, increpabit Dominus auctorem seditionis eorum, et fugabit eum a suo populo. Et sicut pulvis motus in montibus, quanto excelsior est, tanto fortius 284 rapitur; et sicut turbo, qui de terra consurgit, subita tempestate fertur in sublime: ita et ille raptus, a Dei populo separabitur ac fugiet, ne in abyssos relegetur. Cumque dies consummationis advenerit, quod interpretatur vespera, tunc erit turbatio, sua peccata noscentis. Et in tempore matutino, 0245D die videlicet resurrectionis, non subsistet, quod LXX transtulerunt, non erit. Si autem non erit, quid respondebunt, qui diabolo dant poenitentiam, et illi quantum in se est, Archangelicum fastigium pollicentur? Haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos. Haec vel populus loquitur Christianus, vel propheta ex persona credentis populi, quod interitum sempiternum persecutores eorum habituri sint, qui exsiliis, carceribus, 0246A bonorum proscriptionibus oppresserunt sanctos Dei, et aeterna supplicia possessuri sunt.