Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XVIII—Vers. 1 seqq.) Vae terrae cymbalo alarum, quae est trans flumina Aethiopiae, qui mittit in mari legatos, et in vasis papyri super aquas: ite, Angeli veloces, ad gentem convulsam, et dilaceratam: ad populum horribilem, post quem non est alius: ad gentem exspectantem, exspectantem et conculcatam, cujus diripuerunt flumina terram ejus. Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis et clangorem tubae audietis. LXX: Vae terrae navium alarum trans flumina Aethiopiae, qui mittis in mari obsides, et epistolas biblinas super aquam. Ibunt enim nuntii leves ad gentem excelsam, et peregrinum populum et pessimum, qui est trans eum: gens 0246B absque spe, et conculcata, nunc flumina terrae omnis sicut regio quae habitatur ((Al. habitabitur)): habitabitur regio eorum, quomodo si signum de monte elevetur, et tubae vox audiatur. Utramque editionem posui in prophetia obscurissima ne quid volentibus intelligere quod scriptum est, deesse videatur. Simulque vehementer admiror eos, qui fidem nostram, et spem Christianam arbitrantur, simplicitate contentam, quia scriptum est: Mandatum Dei lucidum illuminans oculos (Ps. XVIII, 9) : nec plus debere nos quaerere, quam ut fiant, quae praecepta sunt: cum idcirco et omnis Scriptura, et Prophetae specialiter futurorum mysteriis involuti sint, ut provocent 285 nos ad intelligentiam, et ad illud quod in Evangelio dicitur: Petite, et accipietis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Quia ergo juxta 0246C historiam et id quod in Hebraeo continetur, in quinto libro exposui, nunc quid mihi juxta anagogen videatur, edisseram. Prudens forsitan lector inquirat, quid sibi velit in Visione, vel Onere Damasci, alarum cymbalum et caetera quae sequuntur. Postquam de vocatione gentium dictum est, de objectione Judaeorum, et electione eorum, qui per Apostolos crediderunt, et postea de gentium multitudine et persecutoribus, qui maris fluctibus comparati sunt: sequebatur, ut de haeresibus quoque,