Quamvis l. 5. c. 6. tractaverit de uno, resumit tamen illum tractatum hic ubi fusius de uno, et passionibus illud consequentibus, disputat ; ponit quatuor modos unius, secundum continuitatem, formam, speciem seu universale, numerum seu individualitatem, quos reducit ad unam rationem indivisibilitatis. Ponitur duplex modos praedicationis unius, scilicet de suo quod quid est, et de aliis. Prima ergo summa hujus libri agit de uno in se considerato; secunda de ipso respectu multitudinis.