Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XIX.—Vers. 1.) Onus Aegypti. Symmachus et Theodotio: Assumptio Aegypti. LXX: Visio Aegypti. Ubi in Hebaero scriptum est Massa Mesraim (), quod nos interpretati sumus, Onus vel pondus Aegypti: pro quo Aquila transtulit ἄρμα Αἰγύπτου, possumus dicere ab eo, quod tollat propheta, et portet jugum Domini, eum exstitisse condignum, qui prophetiam Aegypti cerneret, sive portaret. Unde miror LXX et in Babylone pro Pondere interpretatos Visionem; et in Philisthiim, et Moab, 0249B et Damasco, Verbum; et nunc in Aegypto Versionem; cum in Hebraeo in omnibus his non Verbum et Visio, sed Massa (), id est, Onus, pondus que ponatur. Quod autem Symmachus et Theodotio λῆμμα, id est, assumptionem semper interpretati sunt, hoc scire debemus, accepisse prophetam a Domino gratiam spiritualem, ut Aegypti sacramenta cognosceret, sive oculis mentis aspiceret, ut LXX transtulerunt. Non est autem Aegyptus ista quam Judaei putant, sicut arbitratus est Josephus, qui in libris Antiquitatum refert: Oniam sacerdotem Isaiae implesse vaticinium, ut in territorio Heliopolitano, quod Aegyptii 289 νομὸν vocant, exstrueret templum ad similitudinem Templi Dei, et altare. Esto enim, concedamus haec dicta de Onia et altari quod in Aegypto exstruxit, 0249C quae erunt quinque civitates, quae in Aegypto loquantur lingua Chananitica: ex quibus una juxta LXX appellatur ἀσεδὲκ: juxta alios interpretes, civitas Ars sive Ares, vel civitas solis? Et quis erit iste salvator, qui missus est Egyptiis, ut salvaret eos, et Dominum cognoscerent Aegyptii? quando coluerunt eum in hostiis et muneribus, et vota solverunt? quando percussit Dominus Aegyptum et sanavit eam? in quo tempore factum poterimus docere, ut fuerit via de Aegypto in Assyrios, et intraverint Assyrii in Aegyptum, et Aegyptii in Assyrios; et servierint 0250A Aegyptii Assur? Quando Israel tertius in Aegypto fuit; et apud Assyrios quasi benedictio in medio terrae: ita ut Dominus diceret: Benedictus populus meus Aegypti, et opus manuum mearum Assyrius? Haec ad Aegyptum istam, quam Judaei aestimant, non pertinere perspicuum est. Itaque locum istum quem incolimus, et mundum qui in maligno positus est: Aegyptum possumus appellare, maxime quia Mesraim (), quod dicitur Aegyptus, interpretatur ἐκθλίβουσα, id est, tribulans, sive ad angustiam redigens. Est tamen sciendum, multa Oneris Aegyptii, vel Visionis, ad Aegypti provinciam pertinere, quae usque hodie habitatur et cernitur. Sed et in hoc et in aliis Scripturarum locis pleraque ponuntur, quae non possent stare juxta historiam: ut rerum necessitate 0250B cogamur altiorem intelligentiam quaerere.