Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 1 seqq.) Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et movebuntur ((Al. commovebuntur)) simulacra Aegypti a facie ejus, et cor Aegypti tabescet in medio ejus. Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios, et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversum civitatem, regnum adversus regnum. Et disrumpetur spiritus Aegypti in visceribus ejus: et consilium ejus praecipitabo; et interrogabunt simulacra sua 290 et divinos suos, et Pythones, et hariolos. Et tradam Aegyptum in manus dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum. Pleraque de prophetia Aegypti, quam levavit vel vidit Isaias, in historica explanatione perstrinxi. 0250C Unde nunc juxta tropologiam summa quaeque carpenda sunt. Ascendit Dominus super nubem levem, corpus sanctae Virginis Mariae, quod nullo humani seminis pondere praegravatum est: vel certe corpus suum, quod de Spiritu sancto conceptum est. Et ingressus est in Aegyptum hujus mundi; statimque omnia Aegypti simulacra commota sunt: ita ut divinationes et universa fraus idololatriae, quae deceptum possidebat orbem, se fractam esse sentiret: intantum ut magi de Oriente docti a daemonibus, vel juxta prophetiam Balaam (Num. XXIV) intelligentes 0251A natum Filium Dei, qui omnem artis eorum destrueret potestatem, venerint Bethleem, et ostendente stella, adoraverint puerum (Matth. II) . Tunc cor Aegypti omne contabuit, et Aegyptii contra Aegyptios surrexerunt, juxta illud quod Dominus loquitur in Evangelio: Nolite putare quia veni mittere pacem super terram: non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim dividere hominem contra patrem suum, et filiam contra matrem suam, et nurum contra socrum suam (Matth. X, 34 seqq.) . Eo tempore et illud expletum est: Inimici hominis domestici ejus (Mich. VII, 6) . Et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum. Fuerunt enim in una domo separati, duo contra tres, et tres contra duos, et divisus est pater contra Filium, et filius contra patrem, civitas adversus 0251B civitatem, et regnum adversus regnum, eorum qui non crediderunt, adversum eos qui crediderunt, vel certe eorum, qui crediderunt, proximos suos salvare cupientium. Et disruptus est spiritus Aegypti in visceribus suis, ut nequaquam paria sentirent; sed spirituali contra se gladio separati, omne consilium suum praecipitatum esse cognoscerent: et nihilominus in errore pristino permanentes, hi qui fidei veritatem 291 suscipere noluerant, interrogarent simulacra, et divinos suos, et Pythones, et hariolos. Cumque illi hoc fecerint, Dominus tradidit eos in manu dominorum crudelium, juxta illud apostolicum: Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20) ; quo servitute durissima oppressi, ad clementissimum Dominum revertantur. 0251C Pulchreque daemones crudeles dominos vocat, quibus nihil crudelius est. Rex quoque fortis, qui Dominus est eorum, perspicue diabolus intelligitur, quem et in Evangelio Dominus sortem vocat, quo vincto et oppresso, vasa domus ejus, et praeda diripitur.