Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 5 seqq.) Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur, et deficient flumina, attenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum. Calamus et juncus marcescet: nudabitur alveus rivi a fonte suo, et omnis sementis irrigua siccabitur: arescet et non erit. Et maerebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum, et expandentes rete super faciem aquae, et arescent. Et confundentur qui operantur linum, plectentes 0252A et texentes subtilia, et erunt irrigua ejus flaccentia, omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces. Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharao dederunt consilium insipiens. Quando rex fortis, durus dominatus fuerit in Aegypto, arescet omnis doctrina et pulchritudo eloquentiae saecularis, et ipse fons fluviorum omnium diabolus, a quo oriuntur universa mendacia, desolabitur: ita ut deficiant caetera flumina et rivi, qui de turbidis Nili aquis implebantur. Calamus quoque et juncus nimia siccitate arescent. Pro junco papyrum LXX transtulerunt, de quo charta fit, addentes de suo achi viride, quod in Hebraico non habetur. Cumque ab eruditis quaererem, quid hic sermo significaret, audivi, ab Aegyptiis hoc nomine lingua eorum omne quod in palude 0252B virens nascitur appellari. Calamus autem juxta tropologiam, est sermo vacuus, et nihil in se solidum habens: et papyrus qui videtur quidem habere medullam, et non est vacuus, et tamen fragilis est, 292 citoque marcescit. Omnes quoque rivi, arefacto rivorum capite, siccabuntur, et quidquid prius aquis irrigabatur Aegyptiis, arefactum, non erit: ita ut moereant Aegypti piscatores qui valde contrarii sunt piscatoribus Domini, et lugeant qui mittebant hamum in flumen, et expandebant rete super faciem aquae. Qui singulos quosque decipiunt, hamum mittunt in aquas turbidas. Qui autem plures simul, ita ut in synagogis Satanae loquantur publice, et populorum abducant greges, isti rete super aquas mittunt Aegyptias. Confundentur etiam hi qui operabantur linum, 0252C ut vestes facerent sacerdotum; plectentes illud, et texentes subtilia: quod proprie ad dialecticorum artem pertinet. Pro subtilibus, byssum LXX transtulerunt, quod et ipsum in sacerdotum vestibus texitur. Quodque sequitur: Et erunt irrigua ejus flaccentia, omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces, hoc significat, quod omnes insidiae Aegypti piscatorum destruantur, et pereant. Pro lacunis quae fiebant ad capiendos pisces, quod nos juxta sensum interpretati sumus, et in Hebraico, et in cunctis interpretibus, in loco piscium ponuntur animae, ut ab historia trahamur ad tropologiam, quod videlicet isti piscatores, qui faciebant lacunas, et foveas, ad hoc fecerint, ut animas in eis deciperent. Notandum 0253A quod pro lacunis LXX ζύθον transtulerunt, quod genus est potionis ex frugibus aquaque confectum, et vulgo in Dalmatiae Pannoniaeque provinciis, gentili barbaroque sermone appellatur sabaium. Hoc maxime utuntur Aegyptii, ut non puras aquas bibentibus tribuant, sed turbidas, et commixtarum fecium similes, ut per hujuscemodi potionem haereticae pravitatis doctrina monstretur. Tunc stulti erunt principes Taneos, quae interpretatur mandatum humile. Omnes enim haeretici contrariam altitudini humilitatem docent, et detrahunt ad inferos, et sunt principes humilis dejectique mandati 293. Consiliarii quoque Pharao, qui rex Aegypti est, et recte dissipator, et divisus, et in partes varias separatus exprimitur, insipiens arguentur dedisse consilium, 0253B quando disperderit Dominus sapientiam sapientium, et intelligentiam prudentium reprobaverit (I Cor. I) .