IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Inter varias opiniones supra lih. 3. de ratione unius relatas, quas hic Doctor connumerat, approbat eam, quae tenet ens, ut unum, non esse substantias rerum existentes per se, vel separatas; primo quia nullum datur universale existens ; secundo quia ens et unum, in omni genere habentur, non tantum in genere Substantiae, de hoc vide Doctorem, 4. hujus q. 2. et ibi Schol. 4. et 5.
Secundum substantiam vero, et naturam quaerendum est utro modo se habeat,quemadmodum in dubitationibus tractavimus quid quod unum est, et quomodo oportet de eo suscipere: utrum velut substantia aliqua existente ipso uno, sicut ipsi Pythagorici dicunt prius, et Plato posterius: aut magis supponitur aliqua natura, et quomodo oporteat notius dici, et magis sicut qui de natura; illorum enim alius amicitiam dixit esse quod unum, alius aerem, alius infinitum.
Postquam ostendit quod unum de genere Quantitatis habet proprie rationem mensurae, et exinde derivatur ad alia genera, nunc specialiter inquirit quomodo unum, quod est mensura, se habeat in genere substantiae. Circa quod duo facit: primo facit quod dictum est. Secundo comparat ad invicem ens et unum, de quibus fuerat locutus. Secunda ibi : Quia vero idem significat. Prima in tres: primo proponit unam quaestionem. Secundo subjungit ejus solutionem. Tertio epilogat circa determinata. Secunda ibi: Si itaque nullum. Tertia ibi : Quod quidem igitur. Dicit ergo, quod quia supple jam patet quomodo unum, quod est mensura se habet in Quantitate, et in aliis generibus. Nunc quaerendum est, utro modo, id est, quomodo se habet ipsum unum secundum substantiam, et naturam rerum scilicet quemadmodum tractavimus in dubitationibus, scilicet in 3. hujus, t. c. 2. et inde, et subdit quaestionem istam quid est hoc ipsum quod unum, et quomodo oportet de eo suscipere, id est opinari, id est, utrum ipso uno existente aliqua substantia per se existente separata, sicut Pythagorici dicunt prius, et Plato posterius sequens eos: aut magis ipsi supple uni supponitur aliqua natura, scilicet subsistens ipsi uni, et quomodo oportet notius dici, et magis, id est, secundum quam naturam subjectam magis debet dici illud unum ut per notius, sicut dicunt, qui de natura, id est, Philosophi Naturales, illorum enim ipsum quidem unum alius dicit esse amicitiam, puta Empedocles, qui posuit quatuor elementa principia materialia, et duo principia agentia priora illis, scilicet amorem et odium, inter quae amor praecedit, ut perfectum et principium bonorum ; et ideo quia primum principium dicitur unum, posuit quod ipsum, quod est unum esset amor, et quia etiam amor habet unire, ut dicebatur 3. hujus, text, com. 2. et inde. Alius autem, puta Diogenes, dicit aerem, supple esse illud quod unum, quatenus posuit aerem principium omnium. Aliut scilicet Melissus dicit infinitum esse, supple illud quod unum, posuit enim unum ens immobile infinitum, ut patet 1. Physic. text. com. 15. et inde. Est ergo ista quaestio quomodo unum se habeat ad substantias, et naturas rerum : utrum ipsum unum sit aliqua substantia per se existens, vel recipiatur sicut accidens in subjecto in aliqua natura quae ei substernatur. Deinde cum dicit:
Si itaque nullum universalium esse substantiam est possibile, sicut in sermonibus de substantia, et ente dictum est, nec ipsum haec substantia nisi unum aliquid praeter multa possibile est esse, commune namque, sed sicut praedicatum solum palam quod neque ipsum unum; nam ens et unum universaliter praedicantur maxime de omnibus, quare nec genera naturae quaedam, et substantiae separabiles ab aliis sunt ; nec unum genus contingit esse propter eas causas, propter quas quidem nec substantiam.
Ponit quaestionis solutionem, et dividitur in duas secundum quod dupliciter probat quod ens et unum non sunt aliquae substantiae rerum per se existentes separatae: primo per rationem sumptam a causa, et a priori. Secundo per rationem sumptam a simili. Secunda ibi : Adhuc autem similiter. In prima parte intendit talem rationem : Nullum universale dictum de multis est substantia per se existens ; sed ens et unum sunt maxime universalia dicta de omnibus, ergo ens vel unum, non est substantia per se existens. Major patet, tum ex 7. hujus, ubi probatum est quod nullum universale est substantia, tum quia unum per se existens est commune multis communitate praedicationis ; ergo, etc. Dicit ergo, quod si pro quia, itaque nullum universalium possibile est esse substantiam sicut dictum est in sermonibus de substantia, et ente, scilicet in 7. hujus, text. com. 45. et inde, ubi agitur de ente, et specialiter de substantia ; quia inquam sic est, nec hoc ipsum, ut unum aliquod possibile est esse substantiam praeter multa, namque, pro quia, commune est supple ipsum unum, sed aut praedicatum solum, id est, quod ipsum universale est aliquod commune praedicatum de multis. Palam ergo, quia nec ipsum unum, est supple aliquid separatum existens, nam ens, et unum maxime universaliter de omnibus praedicantur; ex quo sequitur, quod non sunt aliqua substantia subsistens ; quare nec genera sunt quaedam naturae, et substantiae separabiles, ut ponebat Plato, nec unum, scilicet quod nec hoc dicitur pro tanto, quod unum contingit esse genus; quia supple unum non est genus, propter easdem causas propter quas, nec ens supple est genus, nec substantia, scilicet subsistens. Vel aliter, quod nec unum, id est, nullum genus contingit esse substantiam per se existentem, propter easdem causas, etc. Nam eadem ratione omne genus, et universale negatur esse substantia sicut et ens, et sic ista ratio generaliter concludit contra Platonem, quod scilicet nullum commune, et universale sit substantia per se existens.
Notandum, quod ait, nullum commune quod est praedicatum esse substantiam subsistentem, ad excludendum commune secundum causalitatem: prima enim causa, quae maxime est communis communitate causalitatis est per se subsistens. Deinde cum dicit:
Adhuc autem similiter in omnibus necesse est se habere.
Dicuntur autem aequaliter ens et unum. Ergo quoniam in qualitatibus est aliquid quod unum, et aliqua natura ei similiter in quantis, palam quia, et totaliter quaerendum quid, et quod unum, quemadmodum et quid ens, tanquam non sufficiens quod hoc ipsum ipsius natura.
Ponit secundam rationem sumptam a simili, quam intendit talem : Sicut se babet ens ad unum in aliis generibus, sic in genere Substantiae, quia ens et unum aequaliter de omnibus praedicantur. Sed sic est in aliis generibus quod ens et unum non sunt ipsa natura, vel substantia rei per se existens, quinimo est aliqua natura substrata, et denominata ab ipso uno, quae quidem natura est una mensura omnium, quae sunt in illo genere: ergo sic se habebit, et in genere Substantiae. Circa hanc rationem sic procedit : primo ponit rationem. Secundo declarat minorem rationis per exempla plura. Tertio infert conclusionem principalem. Secunda ibi : At vero in coloribus. Tertia ibi: Quare siquidem. Dicit ergo, quod adhuc necesse est, scilicet ipsum unum similiter se habere in
milibus, scilicet generibus, cujus causam assignat dicens, quia ens, et unum dicuntur, id est, praedicantur aequaliter, scilicet de omnibus generibus: ergo quoniam in qualitatibus est aliquid quod unum, et aliqua namra supple dicitur esse una denominative, similiter et in quantis; quia inquam sic est, palam quia, et totaliter, id est, generaliter quaerendum est quid est quod unum, quemadmodum et quid ens, ut tanquam non sit sufficiens dicere, quod hoc ipsum, scilicet quod est unum est natura ipsius quod scilicet unum dicitur; oportet igitur quaerere aliquam naturam substratam, cui competat esse unum et ens. Deinde cum dicit:
At vero in coloribus est aliquid quod color unus, puta albus, deinde alii ex hoc etiam nigro videntur geniti, nigrum enim privatio albi, et ut lucis tenebra, haec enim est privatio lucis ; quare si entia essent colores, essent utique numerus quidam entia, sed quorum, palam utique quia colorum, et ipsum unum esset utique aliquid unum, puta album. Similiter autem si melodiae essent, numerus utique essent, diesim equidem ; sed non numerus substantia ipsorum, et ipsum unum esset utique aliquid cujus substantia non ipsum unum, sed diesis. Similiter autem, et in sonis elementorum, utique essent entia numerus, et ipsum unum elementum vocale, et si figurae rectilineae, figurarum utique esset numerus, et ipsum unum trigonum ; eadem autem ratio, et in aliis generibus.
Declarat minorem rationis per plura exempla, scilicet quod in aliis generibus quaeritur aliqua natura talis cui convenit esse unum : primo in coloribus dicens, quod a, vero in coloribus est aliquid quod est color unus, puta album, scilicet quod est mensura, et primum inter colo res, quia tanto color est perfectior quanto appropinquat ad album: et subdit, quod deinde sunt alii geniti, ex hoc scilicet albo et nigro, ut sunt medii colores, ex quo patet quod sunt posteriores: et subdit, quod nigrum vero est privatio albi ut tenebra lucis, haec enim tenebra est privatio lueis. Quia igitur album est id quod est primum et unum in coloribus: ideo subdit, quod quare si omnia entia essent colores, entia utique essent quidam numerus, id est, haberent quemdam numerum ; sed si quaeratur quorum, scilicet tunc esset numerus, palam illique quia colorum, et non supple aliquarum rerum existentium separatim, et ipsum unum esset utique aliquod unum, scilicet quod subjiceretur ipsi uni ut album. Similiter autem et si omnia supple entia, essent melodiae, utique numerus, scilicet melodiarum, essent equidem dieses, aut aliquid hujusmodi, puta toni, sed numerus non esset substantia ipsorum, scilicet entium, et ipsum unum esset utique aliquid, puta diesis, cujus substantia non unum, non sic quod ipsum unum esset substantia sed diesis; similiter autem utique et in sonis, puta si omnia entia essent soni, essent utique entia quidam numerus elementorum, id est litterarum, el ipsum unum esset elementum vocale, id est littera vocalis, quae est prima litterarum, quatenus sine ea non possunt sonare aliae litterae. Similiter, et si supple omnia entia essent figurae rectilineae, tunc utique esset numerus figurarum, quasi scilicet aliquorum subjectorum, et ipsum unum esset trigonum, id est triangulus, quia ut tradunt Geometrae est prima figura rectilinea, quate nus in triangulum omnes figura rectilineae resolvuntur. Eadem au tem est ratio, et in aliis generibus, quia scilicet numerus, vel ipsum unum non esset substantia rerum, sed semper quaeritur aliquid substratum ipsi uni, vel numero.
Notandum, quod nigrum dicitur privatio albi, non quod sit pura privatio sicut tenebra, nam tenebra nihil dicit positivum: nigrum autem dicit aliquid positivum, cum sit quaedam species coloris, et contraria albo. Utrumque autem contrariorum semper dicit aliquam naturam positivam, sed pro tanto nigrum dicitur privatio albi, quia participat minimum de luce, quae est substantia colorum; et ideo comparatur ad album sicut defectus quidam, eo modo quo communiter dicimus, quod contrariorum alterum habet rationem privationis et imperfectionis respectu alterius. Deinde cum dicit i
Quare si quidem in passionibus, et in qualitatibus, et in quantitatibus, et in motu numeris existentibus, et uno aliquo in omnibus, numerus est quorumdam, et ipsum unum aliquid unum ; sed non haec ipsius substantia, et in substantiis necesse est similiter se habere, similiter enim se habet in omnibus.
Infert conclusionem principalem dicens, quia si quidem ita est, supple in omnibus generibus, puta in pas sionibus, et in qualitatibus, et quantitatibus, et in motu numeris existentibus, et uno aliquo in omnibus; numerus qui est quorumdam et ipsum unum est aliquod linum, sed non ipsius substantia, id est, quod in omnibus talibus invenitur numerus et unum, et ita quod numerus, et ipsum unum non sunt substantia illorum, de quibus dicuntur. Sed numerus dicitur de quibus dam rebus, et ipsum unum requirit aliquam naturam subjectam, quae dicatur unum, quia inquam sic est in aliis generibus, necesse est, et in substantiis similiter se habere, similiter enim se habet in omnibus, ut praedic tum est.
SUMM ARIUM.
In omni genere esse naturam unam, non quod ipsum unum sit quidditative ipsa natura. Item ens et unum non distingui realiter.
Quod quidem igitur unum in omni genere est quaedam natura, et nullius natura hoc ipsum quod unum, palam : sed sicut incoloribus colorem unum quaerendum ipsum quod unum, sic in substantia substantiam unam ipsum unum.
Epilogat circa determinata, di cens palam esse quod in omni genere est quaedam natura, et nullius natura hoc ipsum, quod separatum unum, id est, quod in omni genere est natura aliqua, de qua dicitur unum, non quod ipsum unum sit ipsa natura, sed quia dicitur de ea. Sicut ergo in coloribus quaerendum est ipsum, aliquem colorem unum, sic et in substan tia supple quaerendum est, substan tiam unam, et ipsum unum, id est, ali quam unam substantiam, de qua dicatur unum.
Circa praedicta posset occurrere unum dubium, scilicet quae sit ista una substantia, quae est prima, et mensura omnium substantiarum. Dicitur a quodam expositore, et est sententia Commentatoris hic in septimo Commento, alias in 4. ubi dicit Philosophus aliquam esse unam primam substantiam, qua sit mensura aliarum, et vult Commentator quod illa sit Deus, vel primus motor. Sed haec expositio nulla est, tum quia non videtur habere intentionem Aristotelis, qui, sicut patet ex littera, quaerit an in substantiis sit aliquod unum quod sit mensura aliorum, an hoc sit ipsum unum: et probat ex intentione contra Platonem quod non sit ipsum unum, sed aliquid cui convenit ipsum unum, sicut est in omnibus aliis generibus ; et concludit in fine : quare siquidem in passionibus, et qualitatibus, et quantitatibus ipsum unum aliquod unum, sed non hoc ipsius substantia, et in substantiis necesse est similiter se habere. Supra quam litteram ponit Commentator verba praeallegata; sed si primus motor poneretur mensura ipsius generis Substantiae, hoc ipsum unum poneretur mensura, quia primus motor propter suam summam simplicitatem multo verius esset hoc ipsum unum, quam idea Platonis. Tum quia si sic, ergo sicut in aliis generibus primum est aliquid illius generis, ita primus motor esset aliquid de genere Substantiae, quod est erroneum, quia Deus non cadit in genere propter sui infinitatem. Quid igitur est mensura prima illius generis ? Respondeo, aliqua substantia illius generis prima, cui convenit unitas sita: non autem primus motor est mensura intrinseca illius generis, sicut nec aliorum.
Notandum, quod quatenus pri mus motor est mensura extrinseca omnium, aliquo modo est imme diatior mensura substantiarum quae sunt perfectiora entia, quan accidentium quae sunt remotiori ab ipso: nullius tamen generis pri mus motor est mensura intrinseca. Tunc sequitur illa pars :
Quia vero unum significant aliqualiter unum et ens, palam per assequi aequaliter Categorias, et quia non sunt in ullo una, ut neque in quid est, neque in quale: sed similiter se habet sicut ens, et per hoc quod unus homo non praedicat alterum ab homine aliquid, quemadmodum necesse praeter quiddam quale, et quantum, et uni esse id quod unicuique esse.
Comparat ad invicem ens et unum, de quibus fuerat locutus, dicens : palam est quia idem significant aliqualiter unum et ens, et dicit aliqualiter, quia idem realiter, non tamen idem formaliter, quod probat tripliciter: tum primo, quia sicut ens non est in aliquo Praedicamento, sed consequitur omnia, sic et unum, ideo dicit, quod supple unum et ens idem significant per assequi aequaliter Categorias, id est Praedicamenta: et quia non sunt in nulla una Categoria ut nec in quid est, id est, in Substantia, nec in quale, et sic de aliis, sed similiter se habet sicut ens, quod scilicet non est in aliquo genere. Tum secundo, quia sicut ens praedicat naturam omnium generum, sic et unum eorum de quibus praedicatur: ideo dicit, quod supple unum, et ens idem significant per hoc, quod unus homo non praedicat alterum aliquid ab homine, et dicit non alterum, scilicet realiter, licet alterum formaliter praedicet; quemadmodum necesse, id est, ens supple praedicat alterum praeter quid, scilicet Substantiam, aut quale aut quantum.
Advertendum tamen, quod non est omnino simile de ente et de uno: nam ens praedicat eamdem naturam realiter, et formaliter omnium Generum, de quibus quidditative praedicatur. Unum vero, quia est passio entis, et cujuslibet entis, licet praedicet eamdem naturam realiter, non tamen eamdem formaliter: tamen hoc sufficit ad intentionem Philosophi, quod unum et ens significent idem, scilicet realiter. Tum tertio, quia unum esse est esse unicuique, nam res sicut recedit ab unitate, ita et ab entitate, ideo dicit quod, et uni esse est id quod unicuique esse.
Sed. videtur Philosophus sibi repugnare, nam primo probavit unum et ens non esse rerum substantiam: hic autem dicit quod non praedicant aliam naturam ab his de quibus praedicantur. Dicendum quod superius arguebat contra Platonem, et verum est quod unum et ens non sunt substantia rerum, eo modo quo ponebat Plato, scilicet per se existens separata, sic enim universalia essent primae substantiae per se subsistentes. Nihilominus tamen ens et unum significant substantiam rerum secundum viam Philosophi, non quod sint aliqua separata, sed existunt secundum esse in ipsis singularibus, licet per intellectum abstrahantur: abstrahentium autem non est mendacium, secundo Physicorum, text, com. 18.