Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 20.) Et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa: et colent eum in hostiis, et muneribus, et vota vovebunt Domino, et solvent. Et percutiet Dominus Aegyptum plaga, et sanabit eam: et revertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos. Postquam cognoverint Aegyptii Dominum, colent eum in hostiis spiritualibus et muneribus; et vota vovebunt Domino et solvent; et dicent cum David: Sacrificium Deo spiritus 0257C contribulatus (Ps. L, 19) ; et: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Ps. CXL, 2) ; quando credentes in Nazaraeum, et ipsi fuerint Nazaraei, vinum et siceram non bibentes (Joan. XIX) , et acetum quod Domino propinatum est, et quaecumque fiunt ex uva Sodomitica. Cumque vota persolverint cum Abel, et respexerit ea Deus, invidebit frater major Cain, id est, Circumcisionis populus, et effundet sanguinem christianum, qui clamabit ad Dominum (Genes. IV) ; et idcirco egredietur a facie Dei, dicens de Salvatore: Crucifige, crucifige eum (Luc. XXIII, 11) ; et: Nos non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX, 15) . Votum offert et solvit Domino, qui est sanctus corpore et spiritu. Votum obtulit et Zachaeus, qui mediam partem substantiae suae pauperibus 0257D repromisit (Luc. XIX) . Quaeritur, si Aegyptis salvator et propugnator est missus qui liberet eos de angustiis, quomodo nunc dicatur: Percutiet Dominus Aegyptum plaga? Sed consideremus quod sequitur: Et sanabit eam. Quem enim diligit Dominus, corripit (Hebr. XII) . Et ipse Salvator in sexagesimo octavo Psalmo loquitur ad Patrem: Quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt: et super dolorem vulnerum meorum addiderunt (Psal. LXVIII, 27) . Si ergo proprio filio non pepercit, sed tradidit eum pro nobis, ut illius livore, et vulneribus sanaremur (Rom. VIII) : tradidit Dominus et martyres passioni, sed rursum 0258A eos in resurrectione sanabit, ut illorum vulneribus fides credentium confirmetur. Unde et ad Job dicitur: Putas me tibi aliter locutum, nisi ut appareres justus? Ipse enim dolorem facit, et reddit pristinae sanitati; et visitat servos suos in virga, ut misericordiam suam non auferat ab eis. Unde filiae, et nurus, quae multum peccaverunt, et divaricaverunt pedes suos omni transeunti, non visitantur neque corripiuntur, dicente 299 Domino: Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae: et super nurus vestras, cum adulteraverint (Ose. IV, 14) . Percutit ergo Aegyptios Dominus, non igne, non gladio, sed virga. Quis enim filius est, quem non erudiat pater? Ut postquam sanati fuerint, revertantur ad Dominum, et placetur eis, et rursum sanet eos. Semper enim 0258B indigemus misericordia Dei, et nullus est finis ejus clementiae.