Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 4, 5.) Corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem: emarcuit cor meum, tenebrae obstupefecerunt 0261D me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum. Pone mensam, contemplare in specula comedentes, et bibentes: surgite, principes, arripite clypeum. LXX: Inique egi ut non audirem, festinavi ut non viderem, errat cor meum: iniquitas inundavit super me; anima mea insistit timori. Para mensam, speculare speculam: comedite, bibite: surgite, principes, parate clypeos. Prae auditu, et visione durissima quam 0262A cernebat de deserto mari Propheta venturam, corruisse et turbatum esse se dicit, et propemodum caligantibus oculis, et stupefacta mente, nescisse quid cerneret. Illa enim Babylon (pro qua Aquila, et Theodotio, tenebras interpretati sunt, ut significarent mundum istum, qui in maligno positus est (I Joan. V) , et cujus principes sunt juxta apostolum Paulum (Ephes. VI) , rectores tenebrarum istarum), quae quondam vel Prophetae, vel Deo amabilis fuit, facta est in sua subversione mirabilis. Unde Prophetae 304 praecipitur, ut vescens in mensa Domini, et illius saturatus cibo, diligentius contempletur, quae ventura sint mundo: diciturque per eum ad omnes credentes, ut comedentes et bibentes corpus et sanguinem Domini, vertantur in principes Ecclesiae, et 0262B cum Apostolis audiant, Surgite: arripiantque clypeum fidei de armatura Apostoli Pauli (Ephes. VI) , in quo possint ignita diaboli jacula exstinguere. Hoc juxta Hebraicum, et coeptam super mundo interpretationem. Transeamus ad editionem LXX, quae multum a superioribus discrepat. Corripit se Propheta, immo sub persona sua aliorum confitetur errorem, qui sequentes occidentem litteram, contemnunt spiritum vivificantem; et inique fecisse se dicit, ut non audiret legem spiritualiter: sed econtrario festinaret Dei sacramenta non cernere, nec diceret cum David: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Ps. CXVIII, 18) . Idcirco errat cor ejus, et Judaica superstitione completum, non in charitate Dei, sed in timore consistit, ut habeat spiritum 0262C servitutis in timore, et nequaquam spiritum adoptionis, in quo clamamus, Abba pater (Rom. VIII) . Unde praecipitur ei, ut accedat ad mensam ciborum spiritualium, comedantque omnes in ea, qui illius sequuntur exemplum, et bibant: et veteri errore contempto consurgant, in spiritu qui jacebant in littera, et fiant principes, dicantque cum Propheta: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Ps. V, 15) .