Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 8-10.) Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem, et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus. Ecce iste venit ascensor vir bigae equitum, et respondit et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terra. Tritura mea, et filii areae meae, quae audivi a Domino exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis. LXX: Dominus dixit: Steti per totam diem, et super castra ego steti tota nocte: et ecce ipse venit ascensor bigae, et respondens ait: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia simulacra ejus, et manufacta contrita sunt in terra. Audite qui derelicti estis, et doletis: audite quae audivi a Domino Sabaoth, Deus Israel annuntiavit nobis. Stat Propheta in specula Domini, et in illius lumine constitutus quae 0263C ventura sint, prospicit. Hancque habet custodiam, et hoc sibi officium delegatum, ut in saeculi istius tenebris quae ventura sint conspiciat. Ecce iste, inquit, venit, hoc quod sequitur, se vidisse significans, venire Dominum Salvatorem sedentem super bigam, et duobus equis, immo animantibus, asino et camelo unum currum jungentem. Qui ascensor bigae desideranti Prophetae, et verba ejus audire cupienti, respondit et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, totius orbis confusio: et in adventu meo cecidit, quo humanum corpus assumpsi, et penitus in consummatione mundi ruitura est. Et omnia sculptilia ejus contrita sunt in terra. Pro quo Septuaginta simulacra et manufacta interpretati sunt, significantes 306 Scripturam haereticorum variosque errores haereseωn, qui fabricatores 0263D sunt idolorum, et adorant quae de suo corde finxerunt. Quodque sequitur ex persona Prophetae dicentis: Tritura mea, et fili areae meae, quae audivi a Domino exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis, juxta Hebraicum hunc habet sensum: O popule, qui condendus es in horrea mea, quem idcirco trivi in variis angustiis, ut paleas ab eo excuterem, et purissimum triticum in meis horreis conderetur, quae audivi a Domino exercituum Deo Israel esse ventura universo mundo, haec vobis qui in mundo estis omnibus nuntiavi. Alii vero dicunt adhuc superiorem esse personam, videlicet Domini Salvatoris, quod ipse 0264A loquatur ad Apostolos: Quae audivi a patre annuntiavi vobis (Joan. XV, 15) . Et quia pro hoc in LXX legitur, audite qui relicti estis, et doletis, hic mihi juxta interpretationem eorum sensus videtur: O Apostoli, de quibus scribit Isaias: Nisi Dominus reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus, et similes Gomorrhae fuissemus (Isa. V, 9) , quorum reliquias et Apostolus ad Romanos docet esse salvatas (Rom. IX) : qui relicti estis de populo Judaeorum ut salvaremini; et doletis super perditione gentis vestrae, de qua et alibi legimus: Tristitia est cordi meo, et dolor continuus pro fratribus meis, qui sunt Israelitae secundum carnem (Rom. IX, 2, 3) : haec quae audivi a Deo Patre, vobis annuntio, quae Deus Israel vobis ventura praedicit.