Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 13.) Onus in Arabia. Hoc in editione LXX Interpretum non habetur: sed quod sequitur: In saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim, cum priori visione conjunctum est, ut legatur, si quaeris, quaere: et ad me habita in saltu. Arabia in lingua nostra, vesperam sonat, quae noctis et tenebrarum 0265C principium est, omnisque qui habet initium peccatorum, versatur in vespera. Qui autem venit ad summum, in media nocte consistit. Unde et in Aegypto primogenita in media nocte caeduntur (Exod. 12) . Et Apostolus Petrus, antequam gallus cantaret, ter Dominum negavit, quod media nox intelligitur (Mat. XXVI) : Postquam autem nox praecessit, et coepit dies appropinquare, superatis mediae noctis tenebris, et gallo lucis nuntio resonante, flevit amare, et intellexit peccatum suum, et eo tempore dicere potuit: Ad vesperam demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia (Ps. XXIX, 6) . Hoc interim de praesenti loco. Caeterum nomen Arabiae, id est, vesperae et Occidentis, in aliis Scripturarum locis diversas intelligentias recipit.
0265D In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dodanim. LXX: In saltu ad vesperam dormietis in via Dedan. Qui in malitia esse coeperunt, et peccatorum ingrediuntur viam, non dormiunt, nec morantur in agris consitis, et novalibus, nec in pratis, et segetibus, quas ad metendum esse candentes, Salvator docet, nec inter arbores pomiferas; sed in infructuosis saltibus, ubi vepres et spinae sunt, et bestiae commorantur. De hujuscemodi saltu et in Regum volumine legimus, quod plures devoraverit silva vel saltus, quam interfecti sint gladio, quando Absalon adversus patrem exstitit perduellis (I Reg. XVIII) . Recteque, quia vespera principium malorum est, in via et in semitis habitare dicuntur, et in via Dedan, 0266A quod interpretatur judicia. Quot enim habent peccatorum genera, tot judiciorum merentur sententias. Potest autem Dedan et grande judicium interpretari.