Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XXII.—Vers. 1.) Onus vallis visionis. LXX: Verbum vallis Sion. In libro Hebraicorum Nominum posuimus, Sion interpretari speculam quae in sublimibus sita, de longe venientia contemplatur. Cum 0267A igitur Sion juxta leges tropologiae referatur ad Ecclesiam, ut est illud in secundo psalmo ex persona Domini Salvatoris: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus (Psal. II, 6) ; et: Qui confidunt in Domino sicut mons Sion (Ps. CXXIV, 1) ; et: Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob (Ps. LXXXVI, 1) ; Et manifestius Apostolus: Accessistis, inquit, ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Jerusalem coelestem (Heb. X, 22) : quaerimus quare in praesenti visione, vallis Sion dicatur. Ipsaque verborum consequentia trahimur ad intelligentiam spiritualem, ut omnes perversorum dogmatum principes, qui corruerunt de sublimitate sensus sanctarum Scripturarum, et ad humilia devoluti sunt, sciamus in Sion valle versari. 0267B Tale quid puto et Salomonem in Proverbiis, dicere: Oculum qui irridet patrem, et despicit senectutem matris, effodiant eum corvi de convallibus, et comedant illum pulli aquilarum (Prov. XXX, 17) . Statim enim ut sensus haereticorum irriserit Creatorem Patrem, et senectutem Ecclesiae matris despexerit, effoditur a tetris et immundis volucribus, quae referuntur ad contrarias fortitudines. Nec possunt istiusmodi dicere: Levavi oculos meos in montes, unde veniat auxilium mihi (Ps. CXX, 1) : sed in modum brutorum animantium ad terrena depressi sunt.
Quidnam tibi quoque est, quia ascendisti et tu omnis in tecta? LXX: Quid factum est tibi nunc, quia ascendistis omnes in tecta vana? Hoc quod juxta LXX interpretes in Regum volumine quaeritur, quid sibi 0267C velit dicente Eliseo (IV Reg. II, 14) : Ubi est Deus Eliae Aphpho (), in praesenti loco manifestius ponitur, pro eo quod Septuaginta transtulerunt nunc; in Hebraeo habet Aphpho, quod nos interpretati sumus nunc quoque, et Aquila volens Hebraicum servare idioma, posuit καίπερτοι , quam conjunctionem 311 Latinus sermo non explicat. Quando autem dicit, quidnam tibi quoque est? interrogat cur inter alios et ipsa conscendat, atque opinione sublimium in humilibus commoretur. Et est sensus: cum Philosophi tumeant, et omnis sapientia saecularis de sublimibus disputans, simplicitatem contemnat Ecclesiae, cur tu quoque excelsa sectaris? quae LXX, σημαντικώτερον, δώματα μάταια, id est, tecta vana, interpretati sunt, ut ostenderent esse et aliud tectum, 0267D de quo Salvator descendere prohibet (Matth. XXIV) : quod tamen non sit tectum vanum. Denique et apostolus Petrus hora orationis sexta ascendit in tectum (Act. X) . Nunc autem, ut ostenderet multam haereseon 0268A varietatem, non unum tectum, sed tecta plurima nominavit.