Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 3.) Cuncti principes tui fugerunt simul, dureque ligati sunt. In hoc loco Septuaginta interpretationem secuti sumus, quia non multum ab Hebraico distat in sensu. Caeterum ut verbum ex verbo de Hebraeo transferam, ita apud eos legitur: Omnes primates tui migraverunt simul, ab arcu ligati sunt: quam editionem, et alii interpretes secuti sunt. Migraverunt 0268C enim omnes haereticorum principes ad synagogam Satanae 312 a Christi Ecclesia, et transierunt simul discordes in perfidia, in transitu concordes, et ligati sunt ab arcu, de quo in Psalmo scriptum est: Ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde (Ps. X, 2) , et mittant ignita diaboli jacula quae vulnerent pariter, et ligent. Ideoque dure ligati sunt, quia obturaverunt aures suas sicut aspides surdae, et obturantes aures, quae non exaudient voces incantantium, nec venefici incantantis sapienter. Ob quam causam, et Apostolus Paulus haereticum post unam commonitionem, perversitati suae praecipit relinquendum (Tit. III) , quia perversus est, et proprio judicio condemnatus. Et nobis enim exierunt, 0268D sed non erant ex nobis: si enim ex nobis fuissent, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19) . Horum principum fugitivorum ille princeps est, quem idem Isaias vocat draconem fugientem, colubrum 0269A tortuosum, qui cum verba mortifera in aures miserit deceptorum, dure eos ligat, et de vinculis suis exire non patitur: de quibus sanctus erutus gratulabatur in Psalmo: Anima mea sicut passer erepta est de laqueo venantium (Ps. CXXIII, 7) . Et in alio loco gaudens quod evaserit, loquitur; Susceptor meus es tu, et refugium meum. Deus meus, sperabo in eum. Quoniam ipse eruit me de laqueo venantium, et a verbo aspero (Ps. XC, 23) , sive turbulento, quod proprie haereticorum doctrinam significat.
Omnes qui inventi sunt in te, vincti sunt pariter, procul fugerunt. LXX: Et fortes in te longe fugerunt. Adhuc sermo Prophetae contra vallem Sion, cujus habitatores ascenderunt in tecta vana, et clamaverunt clamore confuso, et vulnerati sunt absque praelio, 0269B cujus principes omnes fugerunt, et dure ligati sunt, et qui fortes inter eos erant, longius aufugerunt. Quanto enim quis in haeretica perversitate prudentior est, tanto longius recedit a Domino. Quod autem dicit juxta Hebraicum: Omnes inventi sunt in te, hoc notare debemus, quod et haeretici eos quos deceperint, invenisse se dicant: sed inventio eorum, perditio est. Denique pariter colligantur, et procul fugiant. Nec mihi placet illa expositio, secundum diversitatem haereseon diversa esse et spatia fugientium, cum Scriptura sancta dicat (Luc. XI, 23) : omnes qui ab haereticis sunt reperti pariter colligatos, et fugisse longissime, dicente Domino: 313 Qui non est mecum, contra me est: et qui mecum non colligit, spargit. Unde de Moyse dicitur (Exod. XXIV) , 0269C appropinquabat Moyses solus ad Deum, caeteri vero non appropinquabant. Deus enim sanctis suis, Deus appropinquans est, et non de longe, dicit Dominus.