Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 4-6.) Propterea dixi: Recedite a me, amare flebo: nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei. Dies enim interfectionis et conculcationis, et fletuum a Domino Deo exercituum in valle visionis, scrutans murum et magnificus super montem. LXX: Propterea dixi: Dimitte me, amare flebo: nolite contendere, ut consolemini me super contritione filiae generis mei: quia dies tumultus, et perditionis, et conculcationis, et error a Domino Deo Sabaoth in valle Sion; errant a minimo usque ad maximum: errant super montes. Et Samuel plangebat Saul (I Reg. XV) , et Dominus atque Salvator flebat 0269D Jerusalem (Luc. XIX; II Cor. XII, 21) : et Apostolus scribit ad Corinthios: Ne cum rursus venero ad vos, humiliet me Deus, et lugeam multos qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam. Unde compatientis affectu et ad alios loquitur: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29) ? Igitur et Propheta videns populum quondam visionis vana tecta conscendere, et in clamore versari; cunctosque principes ejus fugisse, et ligatos esse vinculis peccatorum, erumpit in lacrymas, et abigit consolantes, et fletu amarissimo se flere testatur, non super filios, sed super filiam populi sui, quae virilitatis perdidit dignitatem. Dies enim judicii, et interfectionis, et conculcationis, nequaquam erit Jerusalem, quae interpretatur visio pacis: 0270A sed antiqui nominis Jebus, quae interpretatur conculcatio: fletuum quoque sive erroris, ut Septuaginta transtulerunt a Domino Sabaoth, non quo fletus et error a Domino sit; sed per occasionem sanctarum Scripturarum, quas Dominus legendas dedit, illis nascitur erroris occasio, qui possunt dicere: Quare nos errare fecisti a via tua (Isa. LXIII, 27) ? Et in alio loco: Dominus eis miscuit spiritum erroris (Ibid. XXIX, 10) : ut non in Visionis monte, sed in Sion valle consisterent. Haec autem ipsa dies, quae a Domino exercituum in valle oritur Visionis, ut singulorum opera demonstret, scrutatur murum haereticorum, quem adversum Ecclesiam quasi firmissimum propugnaculum construxerunt; et magnificum 314 gloriosumque, id est, doctores eorum, qui se super Christo monte consistere gloriantur. 0270B De quo alibi legimus: Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Jacob: et annuntiabit nobis viam suam (Isa. II, 3) . Porro quod LXX transtulerunt, errant a minimo usque ad maximum, errant super montes, hoc sentire debemus, in majori scelere esse eos, qui majores sunt, et tamen a minimo usque ad maximum errare cunctos, et errare super montes: Moysen, Jeremiam, caeterosque Prophetas, Evangelistas et Apostolos. Cumque in valle versentur, mirum in modum errant in montibus: