Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 7-9.) Et Aelam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus. Et erunt electae valles tuae plenae quadrigorum: Et equites ponent sedes suas in porta. Et revelabitur operimentum Judae: et videbis in die illa armamentarium domus 0270C saltus: et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatae sunt. LXX: Elamitae autem tulerunt pharetras: ascensores: homines super equos: et congregatio pugnantium: et erunt electae valles tuae, implebuntur quadrigis, et equites stipabunt portas tuas: et revelabunt portas Judae: et aspicient die illo in domus electas civitatis: et revelabunt abscondita domorum arcis David, et videbunt quoniam plures sunt. Aelam, quod interpretatur ascensus eorum, sive Elamitae, ut LXX transtulerunt, quos in contemptores vertimus, sumpserunt pharetram, ut agitent in obscuro rectos corde, qui sunt in curru equites hominum, ut parietem Sion et Ecclesiae firmamenta suo clypeo et impugnatione denudent. Erunt autem, inquit, electae valles tuae, et humilia dogmata, o vallis Sion, plenae quadrigarum, 0270D quas Dominus cum Pharaone submersit, quarum equites et ascensores ponent sedes suas in portis tuis, ut obsessos in te atque conclusos non patiantur exire. Tunc Omnipotens Deus per ecclesiasticos viros revelabit operimenta Judae; et universa secreta eorum, qui in confessione fidei constituti sunt, et tunc videbis, o vallis Sion, in die illa, et in claro lumine veritatis, omnem armaturam Apostoli, et domus saltus, in quo gentium turba consistit. Sicut et in CXXXI psalmo canitur: Ecce audivimus eam in Ephrata: invenimus eam in campis silvae (Psal. CXXXI, 6) . Cum autem operimentum Judae atque secretum, quod prius propter mysterium 315 celabatur, fuerit revelatum, et videris armaturam Ecclesiae; tunc intelliges 0271A schismata civitatis David, quae multiplicasti, ut deceptos tibi populos congregares. Isti Elamitae juxta editionem LXX non habent unam pharetram, sed plures; et ascensores sunt hominum, in quorum equitant animabus; et plurima multitudo est ad pugnam se praeparans contra Ecclesiam: ita ut omnes valles illius compleantur; et equites obturent sensus eorum, et dimicatione sua Ecclesiasticum virum, qui interpretatur Judas, provocent ad certandum: quo proferente testimonia Scripturarum, et cuncta redarguente mendacia, videbunt haeretici domos civitatis David, et omnia prius secreta cognoscent, quomodo in arce David qui interpretatur, manu fortis, hoc est Christi, omnia sint dogmata veritatis. Obscura loca sunt, non solum juxta historiam, sed juxta ἀναγωγὴν. 0271B Quibus ergo nostra displicuerint, debent proferre sua, ut explanationi eorum, si vera fuerit, acquiescamus.