(Vers. 15, 16, seq.)
Haec dicit Dominus Deus exercituum: Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam praepositum templi, et dices
ei: Quid tu hic: aut quasi quis hic? quia excidisti tibi hic sepulcrum? excidisti in excelso memoriam
(Vulg.
memoriale), diligenter in petra tabernaculum tibi. Ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinaceus: et
quasi amictum sic sublevabit te. Coronans coronabit te tribulatione: quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam: ibi
morieris, et ibi erit currus gloriae tuae, ignominia domus Domini tui. Et expellam
0272D
te de statione tua: et de ministerio tuo deponam te. Et erit in die illa, vocabo servum meum Eliacim filium Helciae: et induam
illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum: et potestatem tuam dabo in manu ejus, et erit quasi pater habitantium
(Vulg.
habitantibus) Jerusalem, et domui Juda. Et dabo clavem domus David super humerum ejus: et aperiet, et non erit qui claudat;
et claudet, et non erit qui aperiat. Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in
0272D Supplendus equidem videtur hic locus juxta Vulgatam,
in solium gloriae domui patris, etc., quae lectio et est itidem juxta Hebraeum et superiorem Hieronymianam loci ejusdem recitationem, col. 224.
solio domus (Vulg.
solium gloriae domui) patris
0273A
sui. Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus, vasorum diversa genera, omne vas parvulum a vasis craterarum
usque ad omne vas musicorum. In die illo dicit Dominus exercituum: Auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et
frangetur et cadet: et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est.
LXX:
Haec dicit Dominus Sabaoth: Vade ad pastophorion ad Somnam quaestorem, et dices ei, Quid tu hic? aut quid tibi est hic? quoniam
excidisti tibi sepulcrum, et fecisti tibi in excelso memoriam: et descripsisti tibi in terra tabernaculum? Ecce Dominus Sabaoth
ejiciet, et conteret virum, et auferet stolam et coronam tuam gloriosam, et projiciet te in regionem magnam, et absque mensura,
et ibi morieris: et ponet currum tuum optimum in ignominiam, et domum principis
0273B
tui in conculcationem. Et aufereris a dispensatione tua, et de gradu tuo. Et erit in die illa, vocabo puerum meum Eliacim
filium Helciae, et induam illum stola tua, et coronam tuam dabo illi fortiter, et dispensationem tuam dabo in manus ejus,
et erit quasi pater habitatoribus Jerusalem,
318
et Judae, et dabo gloriam domus David ei, et principabitur, et non erit qui contradicat. Et dabo clavem domus David super
humerum ejus,
0273 Isthaec,
et aperiet, et non erit qui claudat, in Martian. editione deerant. Nos leviora alia supra atque infra emendamus.
et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat. Et constituam eum principem in loco fideli, et in
solium gloriae domus patris ejus, et erit confidens super eum omnis gloriosus in domo patris sui a minimo usque ad maximum.
Omnes vas parvulum a vasis aganoth: et pendebunt super eum. In die illa haec dicit Dominus Sabaoth: Movebitur
0273C
homo qui stabilitus erat in loco fideli: et auferetur, et corruet, et disperibit gloria quae erat in eo: quoniam Dominus locutus
est.
Praecipitur Isaiae prophetae ut ingrediatur ad eum qui habitat in tabernaculo, quod Hebraice dicitur Sochen (), ad Sobnam
praepositum templi, sive ut LXX transtulerunt, ταμίαν, hoc est,
quaestorem et
dispensatorem thesaurorum domus Dei.
Sochen autem vel
tabernaculum interpretatur, vel
pastophorion, hoc est
thalamus, in quo habitat praepositus templi. Quis est autem alius, qui habitavit in tabernaculo Judaeorum, et in domo quondam Dei,
nisi Judaicae legis sermo et ratio, quae in veteris Instrumenti lectione versata est? Huic itaque traditioni dicitur atque
doctrinae: quid hic agis? Cur tibi vis aedificare domum in occidente littera,
0273D et tabernaculum tuum, quod non habet fundamentum, in petrae figere firmitate: quod non tam tabernaculum, et domus, quam
sepulcrum et memoria appellandum est? Propterea autem tibi dico, quod in excisione sepulcri non debeas laborare, quia transferet
Dominus sacerdotium tuum; sicut transferri solet Geber (), quod omnes
virum interpretati sunt. Hebraeus autem qui nos in veteris Instrumenti lectione erudivit,
gallum gallinaceum transtulit. Sicut, inquit, gallus gallinaceus humero portitoris de alio loco transfertur ad alium, sic te Dominus de loco
tuo leviter asportabit. Et qui quondam habebas
0274A coronam pontificis, et sanctificationem in auri lamina, in qua erat scriptum nomen Dei (Exod. XXVIII) , coronaberis tribulatione
et angustia. Et quomodo si sphaera mittatur in declivi loco atque spatioso, stare non potest, sed in immensum volvitur: sic
omnis populus tuus in orbis terminos dispergetur. 319 Ibique morieris cum littera tua, et omnis gloria tua, et currus quibus
inclytus antea ferebaris; et domus Dei splendor vertetur in ignominiam. Auferet enim te Dominus de statione tua, et de ministerio
tuo, hoc est, caeremoniis victimarum, ut impleatur illud quod scribitur ad Hebraeos:
Translato enim sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat (Hebr. VII, 12) . Cum autem tu ejectus fueris de ministerio tuo, vocabo puerum meum Eliacim, cui dixi et in alio loco:
0274B
Magnum tibi est vocari te puerum meum (Isa. XLIX, 6, secundum LXX) .
Eliacim interpretatur
resurgens Deus, sive
Dei resurrectio. Iste igitur resurgens Deus, qui est filius
Helciae, id est,
partis Domini, accipiet locum tuum, tuaque induetur stola, et cingulo tuo confortabitur, ut quod tu habebas in littera, ille possideat in
spiritu, et erit pater habitantium in Jerusalem, hoc est, in visione pacis, quae interpretatur Ecclesia, et domui Juda, ubi
est fidei vera confessio. Unde ipse ad Apostolos loquitur:
Filioli, adhuc modicum vobiscum sum (Joan. XIII, 33) . Et ad alium:
Fili, dimittuntur tibi peccata tua (Matth. IX, 2) . Et ad aliam:
Filia, fides tua te salvam fecit (Luc. VII, 50) . Dabo, inquit, ei clavem domus David, qui aperit, et nemo claudit; qui claudit, et nemo aperit
0274C (Apoc. III) . Et haec ipsa clavis erit super humerum ejus, hoc est, in passione, juxta illud quod in alio loco scribitur:
Cujus principatus super humerum ejus (Isa. IX, 6) . Quod enim ille sua passione reseraverit, claudi non poterit; et quod clauserit in caeremoniis Judaeorum,
a nullo alio aperietur. Figam enim illum paxillum in loco fideli, ubi conventus Fidelium est. Unde et credentes in Christo
fideles appellantur. Et erit in solium gloriae domus patris sui, hoc est Ecclesiae: et suspendent super eum omnem gloriam
domus patris ejus. Unde et in Evangelio scribitur:
Omnis populus pendebat ex eo (Luc. XIX) . Quod et quidem non illo tantum tempore factum est, sed usque hodie impletur, ut pendeant ex eo quasi vasa diversa
Dei, sapientia et justitia, et omnia quibus
0274D Christus apellatur. Vasorum diversa genera, pro quibus Aquila interpretatus est Sasaim () et Sephoth (), quod Symmachus
vertit,
nepotes atque commixtos: ut et Apostoli, et omnes credentes, hoc est filii filiorum, et commixti de universis gentibus pendeant super eum. A vasis
craterarum, pro quibus Theodotio Aganoth () posuit, et parvi enim 320 et magni in Dominum credituri sunt. Crateras autem
puto esse Apostolos plenos vitalibus aquis. De quibus dicitur:
Benedicite Deum de fontibus Israel (Ps. LXVII, 27) , in quibus crateribus miscuit sapientia vinum suum. Et omne, inquit, vas
0275A musicorum, eorum qui omni tempore in Dei laudes personant. Quod sequitur, videtur sensui nostro esse contrarium, quomodo
paxillus iste, qui fixus fuerat in loco fideli, auferatur et frangatur: et cadat et pereat quod pependerat in eo, et hoc fiat
quia Dominus locutus est. Quod ita solvi potest si legamus illud Evangelii, quod in novissimis diebus refrigescat charitas
multorum (Matth. XXIV) ; et ipse Dominus dicat:
Putas filius hominis veniens inveniet fidem super terram (Luc. XVIII, 8) ? Non ergo paxillus frangetur et cadet et peribit, quod impium est dicere: sed paxillus auferetur de loco
fideli, hoc est, de Ecclesia per impietatem quotidie subcrescentem, et qui super eum ante pependerant fide, postea infidelitate
frangentur et cadent et peribunt. Hoc autem fiet in diebus
0275B novissimis, quia Dominus locutus est. Pro paxillo, qui Hebraice dicitur Jathed (), et ab omnibus similiter effertur, soli
LXX supra
principem, hic
hominem interpretati sunt. Quodque nos celeritate dictandi pene praeteriit,
Sobnas interpretatur
convertere nunc, sive
conversio. Dicitur ergo ad principem Judaeorum ut convertatur de Lege ad Evangelium: et victimarum imaginibus derelictis, transferat
se ad spiritualis sacrificii veritatem.