Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0276B (Vers. 4-5.) Erubesce, Sidon, dixit mare; fortitudo autem maris ait, Non parturivi, neque peperi, neque enutrivi juvenes, neque exaltavi virgines. Cum autem auditum fuerit in Aegypto, apprehendet eos dolor super Tyro. Saeculi hujus mare, in quo habitant animalia parva cum magnis, et draco quem plasmavit Deus ad illudendum ei, videns a venatoribus Christi, qui de omni monte venantur et colle, captos, qui prius a daemonibus capti fuerant, loquitur ad contrariam fortitudinem venatorum, quae interpretatur 322 Sidon, et dicit ei: Erubesce, Sidon; non enim parturivi, neque peperi, nec captos a te nutrivi juvenes, nec elevavi virgines quarum stultitia in Evangelio condemnatur (Matth. XXV) . Mea enim parturitio, et partus, et nutrimentum, et elevatio virginum, 0276C Apostolorum Christi parturitione deleta est; quorum unus loquebatur: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Gal. IV, 19) . Et: Lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 2) . Et rursum: Volo autem vos omnes virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI) . Cum hoc Aegyptus audierit, quae Hebraice dicitur Mesraim (), quod interpretatur ἐκθλίβουσα, id est, tribulans, et coarctans, etiam ipsa terrebitur, se quoque intelligens eadem quae Tyrus passa est, esse passuram. Quod cum ad omnia vitia referatur, potest et in haereseon diversitate sentiri, quando alia capta haeresi, alia pertremiscit, et in alterius confusione, alter se capiendum esse sentit. Quomodo autem de Sodomis dicitur: Quoniam si facta fuissent signa in eis quae facta sunt 0276D in Capharnaum, mansissent usque hodie; et infertur: Verumtamen Sodomis tolerabilius erit in die judicii quam vobis: sic de Tyro et Sidone discimus Salvatore dicente: Verumtamen Tyro, et Sidoni levius erit in die judicii quam civitati illi (Matth. XI, 21 seqq.) . Unde et Chananaea quae ad precationem Christi, filiam, id est, animam suam gravissimo daemonio vexari intelligebat, exisse dicitur de finibus Tyri et Sidonis. Neque enim poterat aliter occurrere Salvatori, nisi Tyri et Sidonis terminos reliquisset.