In hoc libro nihil fere agitur praeter repetitionem eorum quae in superioribus tractata sunt, adjunctis multis in Physica disputatis. Quaerit primo an una scientia tradatur de principiis rerum, an plures ? Solutio est quod una, ex dictis tertio hujus, locis a Doctore hic citatis. Secundo quaerit, an unius scientiae sit tradere de principiis demonstrationis ? et respondendum cum Doctore quod sic ex 4. hujus. Tertio quaerit, an unius scientiae sit tradere de omnibus substantiis ? et respondendum affirmative, quod Doctor explicat ex 4. hujus. Dividitur autem iste Liber in quatuor summas quae infra suis locis explicantur.