Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 10, 11.) Operare terram tuam: etenim naves nequaquam veniunt de Carthagine, et manus tua nequaquam praevalet, quae in mari provocat reges. Multum a caeteris interpretibus, et ab ipso Hebraico in hoc loco LXX discordat editio, sed propositum prosequamur. Supra dixerat: Ite Carthaginem, ululate qui habitatis 324 in insula. Nunc contrarium loquitur, quia naves de Carthagine ultra non veniunt, 0278A operare terram tuam. Profuit enim Tyro naves interire peregrinas, ut cogatur operari terram suam. De qua in Proverbiis dicitur: Qui operatur terram suam, saturabitur panibus (Prov. XXI, 11) , ut nequaquam de incerto fluctuum naufragorumque discrimine, sed operis sui vivat frugibus. De quibus in psalmis ad justum canitur: Labores manuum tuarum manducabis (Ps. CXXVII, 2) . Scriptum est in Osee, meretricis vias septas esse a Domino spinis, ne sequi possit amatores suos, ut hac necessitate compulsa, reverteretur ad virum suum pristinum. Quod et in saeculi rebus frequenter animadvertimus, multos qui per prospera et abundantiam omnium rerum Dominum sentire non poterant, intelligere per inopiam, et converti ad opera justitiae, postquam manus 0278B eorum non praevaluerit felicitate hujus saeculi perfrui, quae prius in mari provocabat reges, sive juxta Symmachum conturbabat; quorum cor in manu Dei est. Atque utinam et nos maris hujus negotiatione contempta, operemur terram nostram, et nequaquam exspectemus naves Carthaginis, sive naves Tyri, quae Carthaginem ire consueverant, ne subjiciamur potestati draconis, qui dominatur in mari! Sed stabilem gradum figamus in terram, immo ad coelestia festinantes, operemur terram nostram, ut hic seminantes, ibi metamus. Manus quoque nostra, quae prius in mundi negotiis versabatur, et pro potentia ac felicitate etiam reges, id est, sanctos de statu suo poterat commovere, fiat imbecilla in rebus maris, ut fortis sit in opere terrae suae.