Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
329 (Cap. XXIV.—Vers. 1 et seqq.) Ecce Dominus dissipabit terram, et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus: et erit sicut populus, sic sacerdos: et sicut servus, sic Dominus ejus: sicut ancilla, sic domina ejus: sicut emens, sic ille qui vendit: sicut fenerator, sic is qui mutuum accipit: sicut qui repetit, sic qui debet: dissipatione dissipabitur terra, et direptione praedabitur: Dominus enim locutus est verbum hoc. Post specialem singularum gentium correptionem, Judaeae, Babylonis, Philistiim, Moab, Damasci, Israel, Aegypti, deserti maris, Idumaeae et Arabiae, vallis visionis, et ad extremum Tyri: in quarum explanatione quae potuimus diximus: 0281D nunc quid totus orbis in consummatione passurus sit, propheticus sermo describit, et nequaquam de singulis gentibus, sed de cunctis pariter prophetatur. Et primum quidem quae impii tormenta passuri sint: et quomodo juxta Evangelium et Apostolum, pertranseat coelum et terra, et figura mundi istius (Matth. XXIV; I Cor. VII) , et deducantur peccatores in infernum (Ps. XXX) , de quibus scriptum est: Ingredientur ad extrema terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt (Ps. LXII, 10) . Deinde quia pro 0282A qualitate meritorum multae sunt mansiones apud patrem, dicitur quomodo sancti rapiantur in nubibus 0282B obviam Domino in aera, et semper cum eo futuri sint (Joan. XIV; I Thess. IV) . Pro dissipata terra, septuaginta corruptum orbem interpretati sunt: et pro afflicta facie illius, id est, terrae, iidem transtulerunt, et revelabit faciem ejus; ut procedant mortui de sepulcris suis: sive nudabit eam, ut omnia opera ejus proferantur in publicum, et dispergantur habitatores ejus in diversa loca, praemiis vel suppliciis destinati. Tunc nulla erit diversitas inter nobilem et ignobilem, sacerdotem et laicum, servum et dominum, ancillam et dominam, divitem et pauperem, feneratorem et eum qui aere 330 alieno premitur, ementem atque vendentem. Omnes enim ex aequo stabunt ante tribunal Christi, nec erit acceptio personarum apud Deum (Rom. XIV; Coloss. III) . De quo et Job eisdem 0282C propemodum verbis loquitur: Parvus et magnus ibi sunt, et servus non timens Dominum suum (Job. III, 19) . Et Salvator in Evangelio, cui omne judicium traditum est, pleno sermone testatur. Dissipabitur ergo terra, et omnia terrena opera redigentur ad nihilum, ut abolita imagine χοἳκοῦ, permaneat imago supercoelestis. Primus enim homo de terra terrenus, et secundus de coelo coelestis: qualis terrenus, tales et terreni; et qualis supercoelestis, tales et supercoelestes: ut sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem supercoelestis (I Cor. XV, 47-49) . Unde idem Apostolus loquitur: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (Ibid., 50) . Non quod secundum haereticos dispereat natura corporum, sed quod corruptivum hoc induat incorruptionem, et mortale hoc induat 0282D immortalitatem. Et haec omnia fient: quia quod futurum est, per prophetas Dominus locutus est.