Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 13-15.) Quomodo si paucae olivae, quae remanserunt, excutiantur ex olea, et racemi cum fuerit finita vindemia. Hi levabunt vocem suam atque laudabunt, cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari: propter hoc in doctrinis glorificate Dominum: in insulis maris nomen Domini Dei Israel. Quantum ab Hebraica veritate in hoc 333 loco LXX distet translatio, sequentia verba monstrabunt. LXX: Quomodo si quis excutiat olivam, sic excutient eos: et si quiescat vindemia, isti clamore vociferabuntur. Qui autem relicti fuerint super terram, laetabuntur simul cum gloria Domini, conturbabitur aqua maris, propterea gloria Domini in insulis erit maris, nomen 0284D Domini gloriosum erit, Domini Dei Israel. Relictis hominibus paucis, quando maledictio voraverit terram, et in urbe fuerit solitudo, et haec universa contigerint in medio terrae, in medio populorum et gentium, tanta erit sanctorum paucitas, de quibus Dominus loquitur in Evangelio: Multi vocati, et pauci electi (Mat. XX, 16) : et tam vehemens pressura justorum, ut tententur, si fieri potest, etiam electi Dei: et paucitas eorum baccis olivarum rarissimis comparetur, quae cum excussae fuerint atque demessae, vix paucae remanent in ramorum cacumine; et quomodo cum fuerit finita vindemia, solent pauperes, egestate cogente, vacuas circuire vites, et pauca uvarum grana colligere. Hi igitur qui remanserint, 0285A et post vindemiam mundi atque pressuram, manus quiverint Antichristi persequentis effugere, sive poenae imminentis ardores, levabunt voces suas in sublime, Deumque laudabunt. Quando venerit Dominus in gloria Patris sui, cum Angelis sanctis, et eum (( Al. cum)) viderint in majestate regnantem, tunc hinnient in equorum similitudinem, laetitiae magnitudine gestientes, et hinnient de mari hujus saeculi. Propterea qui nunc in Scripturis sanctis eruditi estis, et scitis vobis tantum gaudium tantaque praemia reservari, in doctrinis glorificate Dominum, audientes illud quod scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17) . Nequaquam in terra Judaeae, sed in insulis, id est, in Ecclesiis hujus maris et saeculi, in quibus benedicitur 0285B atque laudatur nomen Domini Dei quondam Israel, sive, hominis videntis Deum. Juxta LXX, omnia quae de sanctis intelleximus, referri possunt ad impios, quod cum fuerit finita vindemia, tunc illi clament in suppliciis constituti. Qui autem evaserint impiorum numerum laetentur in gloria Domini, et conturbentur aquae populorum hujus (( Al. ejus)) saeculi.