Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 19, 20.) Quia cataractae de excelsis apertae sunt, et concutientur fundamenta terrae. Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra. Agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis, et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ((Al. adjicietur)) ut resurgat. Propterea formidinem, 0286C et laqueum et foveam Domini nullus evadet, quia cataractae de excelsis, sive ut LXX manifestius transtulerunt, fenestrae coeli apertae sunt, ut despiceret Dominus hominum universa peccata, quae prius, quia non puniebat, videbatur peccatoribus ignorare. Postquam autem apertis fenestris vidit cuncta opera mortalium, concussa sunt fundamenta terrae, juxta illud quod in alio loco de Dei intuitu scriptum est: Qui respicit terram, et faciet eam tremere (Ps. CIII, 32) ; tunc confringetur et conteretur, et commovebitur atque agitabitur terra in similitudinem ebrii: non quod ipsa terra redigatur in pulverem, et in nihili; sed quod universa terrena pertranseant, et succedat alia conversatio. Et quomodo ebrius nescit quid agat, sed hebescentibus ebrietate nervis, nec pes 0286D nec mens stat in suo officio: sic omnis terra, id est, omnes homines qui versantur in terra, malorum magnitudine atque poenarum ebrii erunt, et stupebunt ad cuncta quae cernent. Et sicut unius noctis tabernaculum atque tentorium transfertur de loco ad locum, et locus tentorii pristini a viatore deseritur, ita ut nullum vestigium remaneat praeteritae mansionis: sic transibit figura hujus mundi, et erit terra deserta 336 quae gravata est iniquitate sua, cujus pondus et gravissimum onus in Zacharia scribitur: 0287A Quae sedebat super talentum plumbi (Zac. V, 32) . Et corruet, inquit, et non adjiciet ut resurgat. Non quod resurrectio negetur hominum, et omnium qui versabantur in terra, sed nequaquam erit terrena conversatio, et pristinae vitae status, cum ad hoc humana resurgant corpora, ut animae eisdem, quae prius deposuerant, corporibus vestiantur, et recipiant a Deo sive bona, sive mala, quae egerunt super terram.