Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 21 seqq.) Et erit in die illa, visitabit Dominus super militiam coeli in excelso, et super reges terrae qui sunt super terram. Et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur. Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem, et in conspectu senum 0287B suorum fuerit glorificatus. Pro eo quod nos interpretati sumus, et erubescet luna, et confundetur sol, Septuaginta transtulerunt, liquefieri laterem, et cadere murum: quae autem erroris causa sit, sequentia verba monstrabunt. Sol lingua Hebraica tribus generibus appellatur: Semes (), et Hamma (), quod interpretatur calor, et Heres (), quod ὄστρακον, id est, testam vel ariditatem sonat. Maor () autem, quod Graece φωστὴρ, Latine dicitur luminare, soli lunaeque commune est. Rursum luna vocatur Jaree (), quae Graece dicitur μήνη, eo quod triginta dierum circuitu mensem efficiat, et Labana (), id est, alba vel candida. In praesenti igitur loco pro Labana, id est, luna, Septuaginta interpretati sunt laterem, qui Hebraice appellatur Lebena, verbi 0287C ambiguitate decepti. Rursum pro Hamma, id est, calore, per quem intelligitur, sol, posuerunt murum, qui Hebraice dicitur Homa (). Est autem hic sensus totius capituli: Fenestrae coeli apertae sunt, ut prospiciente Domino terrena peccata, omnis figura terrenorum operum praeteriret, et corrueret, et nequaquam ultra in pristinum statum resurgeret. In die illa, hoc est, in die judicii visitabit Dominus super militiam, sive super ornatum coeli in excelsis, ut non solum terrena, sed et coelestia judicet. Quis sit autem ornatus coeli sive militia, Moyse scribente, discamus: Cave ne suspiciens coelum, et videns solem, et lunam. 337 stellas et omnem ornatum coeli, decipiaris, et adores ea (Deut. IV, 19) . Visitabit autem Dominus, secundum idioma Scripturarum, quasi aegrotantem 0287D militiam, et exercitum coeli, et ferro et cauteriis indigentem, secundum illud: Visitabo in virga peccata eorum, et in flagellis iniquitates eorum (Ps. LXXXVIII, 3) . Nam et in sequentibus legimus: Inebriatus est gladius meus in coelo (Infra XXXIV, 5) ; Et in Job: Astra non sunt munda in conspectu ejus. Et: Adversum Angelos suos perversum quid reperit (Job. XXV, 5) . Visitabit quoque super reges et principes terrae, rectores tenebrarum istarum, et spiritualia nequitiae in coelestibus. De quibus principibus diversis provinciis praesidentibus et 0288A in Daniele scriptum est: Exiit in occursum mihi princeps regni Persarum, et princeps regni Medorum, et princeps regni Graecorum (Dan. X) . Hos igitur principes, qui suum non servaverunt gradum, congregabit Dominus in die judicii, quasi in uno fasce pariter colligatos, et mittet in lacum inferni, ut in illis quoque impleatur quod de impiis scriptum est: Lacum aperuit, et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit (Ps. VII, 16) . Et includentur in carcere, juxta illud quod ait Dominus: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et Angelis ejus (Matth. XXV, 41) . Quod autem sequitur: Et post multos dies visitabuntur, videtur applaudere amicis meis, qui diabolo et daemonibus dant poenitentiam, quod multa post tempora a Domino visitentur. Sed considerent 0288B quod non dixerit aperte Scriptura divina: Visitabuntur a Domino, vel visitabuntur ab Angelis, sed absolute, visitabuntur. Ex qua ambiguitate verbi et remedium potest intelligi, et correptio, quod postquam justi praemia receperint, illi in poenis perpetuis visitentur. Est tamen sciendum, quod judicium Dei humana non possit scire fragilitas, nec de poenarum magnitudine atque mensura ferre sententiam, quae Domini arbitrio derelicta est. Tunc erubescet luna, et confundetur sol, juxta illud quod Apostolus ait: Etenim creatura ipsa congemiscit et parturit (Rom. VIII, 22) , cernens homines qui suo fruebantur lumine, nihil dignum Dei bonitate fecisse, qui solem suum oriri facit super justos et injustos (Matth. V) . Quomodo si dispensator et villicus, veniente Domino, cernat 0288C familiam variis subjici cruciatibus, et nequaquam sua implesse praecepta. 338 De hoc eodem loco plenius Salvator in Evangelio docet: Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum movebuntur, quando apparuerit signum Filii hominis in coelo, et planxerint se omnes tribus terrae, et viderint Filium hominis venientem cum nubibus coeli, in virtute et gloria multa (Matth. XXIV, 29, 30) . Didicimus subversionem terrae, visitationem militiae coeli, congregationem regum et principum in unum fascem, et detrusionem in lacum, et custodiam carceris, et clausorum post longum tempus visitationem, ruborem lunae et confusionem solis. Post haec omnia regnabit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem coelesti, 0288D de qua et in Epistola scribitur ad Hebraeos: Et in conspectu senum suorum gloriabitur (Hebr. XII) . Qualis senex fuit Abraham, qui mortuus est in senectute bona, et appositus est ad patres suos (Gen. XXV) . Quales jubetur et Moyses presbyteros eligere, quos scit esse presbyteros (Num. XI) : cani enim hominis sapientia ejus (Sap. IV, 8) , qui imitantur vetustum dierum, cujus caesaries describitur candida, ut aetatis longitudo monstretur (Dan. VII, 9) . Potest hoc et de ecclesiastico gradu intelligi, si tamen non destruant operibus dignitatem.