Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0289A (Cap. XXV.—Vers. 1 seqq.) Domine, Deus meus es tu: exaltabo te, confitebor nomini tuo, quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles: amen. Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum: ut non sit civitas, et in sempiternum non aedificetur. Super hoc laudabit te populus fortis, civitas gentium robustarum timebit te. Quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab aestu: spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem. Sicut aestus in siti, tumultum alienorum humiliabis: et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies. LXX: Domine Deus meus, glorificabo te: laudabo nomen tuum, quoniam fecisti admirabiles res, consilium antiquum verum, fiat. Quia posuisti civitates in tumulum: 0289B civitates fortes, ut caderent fundamenta earum. Impiorum civitates in aeternum non aedificabuntur. Propterea benedicet tibi populus pauperum, et civitates hominum iniquitatem sustinentium benedicent tibi. 339 Fuisti enim omni civitati humili auxiliator, et tristibus propter inopiam protectio: ab hominibus pessimis liberabis eos: umbraculum sitientium, et spiritus hominum iniquitatem sustinentium quasi homines pusillanimes sitientes in Sion ab hominibus impiis, quibus nos tradidisti. Duplex hujus loci expositio est. Judaei putant vocem sanctorum esse, populique credentis: cum Deus adversum omnem orbem quae supra dicta sunt fecerit, et omnium prophetarum fuerint completa vaticinia; civitatemque subversam, Romam interpretantur, quae delenda sit penitus, populumque 0289C fortem, qui laudet Dominum, et cui factus sit Dominus fortitudo in tribulatione sua et angustia, referunt ad Israel, qui de persecutione gentium quasi in aestu ardentissimo et in siti liberatus sit. Alii vero et melius et rectius ex persona prophetae dici intelligunt, pro passione Domini Salvatoris gratias Patri referentis, quod fecerit mirabilia, et cogitationes antiquas veritate compleverit, quando stantes ad dexteram audient: Venite, benedicti Patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV, 34) . Quod et Paulus intelligens loquebatur: Sicut elegit nos in ipso ante constitutionem mundi, esse nos sanctos et immaculatos (Ephes. I, 4) ; desideransque fieri quod prophetat, adjungit verbum Hebraicum Amen () pro quo LXX 0289D transtulerunt fiat. Et Dominus in Evangelio saepe hoc verbo utitur: Amen, amen, id est, vere, vere dico vobis (Joan. VI, 54) . Quare autem laudet et confiteatur nomini Domini, et quae sint ista mirabilia, et cogitationes antiquae, quas veras opere demonstravit, sequitur: Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum, ut non sit civitas, et in aeternum non aedificetur. Civitas quondam fortis Jerusalem intelligitur, quae facta est domus alienorum; de quibus Salvator dicit in psalmo: Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveteraverunt et 0290A claudicaverunt in semitis suis (Ps. XVII, 46) . Haec civitas cum destructa fuerit, in aeternum non aedificabitur, ut mille annorum regnum et aureae Jerusalem atque gemmatae somnia conquiescant. Destructa autem Jerusalem pro impietate sua, 340 laudabit Dominum populus fortis. Quis sit autem populus fortis, sequens versus ostendit: Civitas gentium robustarum timebit te. Illis blasphemantibus, gentium populus te timebit. Principium enim sapientiae timor Domini (Prov. IX, 10) . Laudabitque te populus fortis, et civitas gentium robustarum timebit te, hoc est Ecclesia de gentibus congregata. Quia factus es fortitudo pauperi, Christo tuo, de quo et in Psalmis legimus: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Ps. XL, 1) . Et in Zacharia 0290B secundum Hebraicam veritatem, pauper, hoc est Ebion (), super pullum asinae sedere describitur (Zach. IX) . Fortitudo egeno, in tribulatione passionis suae, spes a turbine patibuli, et umbraculum ab aestu, quando locutus est: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII, 46) . Quomodo enim si ventus impingatur parieti atque pertranseat: sic turbo blasphemantium Judaeorum illi nocere non potuit. Et ut alia utar similitudine, sicut propago gravissimo torretur aestu, atque flaccescit, ita tumultum et clamorem alienorum, hoc est, qui a te alieni facti sunt, marcescere facies et perire. Juxta LXX interpretes, non dico sensum, sed verborum ordinem et consequentiam, in hoc loco reperire non potui. Et pro eo loco, ubi nos interpretati sumus, sicut 0290C aestum in siti, pro quo in Hebraeo scriptum est Basaion (), quod apud eos invium, vel sitis, dicitur; quare illi pro invio et in siti verterint, in Sion; error perspicuus est, ob similitudinem verbi Saion et Sion ( Ambo ), quod eisdem signatur elementis.