Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 2-4.) Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem. Vetus error abiit, servabis pacem: pacem, quia in te speravimus. Sperastis in Domino in saeculis aeternis. LXX: Aperite portas, ingrediatur populus custodiens justitiam, et custodiens veritatem, apprehendens veritatem, et custodiens pacem: pacem, quoniam in te speraverunt, Domine, usque in sempiternum. Omne hoc canticum quod in terra confessionis et laudis sancti cantaturi sunt, mutat repente personas, et quasi per interrogationem et responsionem texitur. Dixerat populus Dei: urbs fortitudinis nostrae Salvator, ponetur in ea murus 0293C et antemurale. Respondit Dominus, immo praecepit non eis qui hoc dixerant, sed Angelis qui portis urbis Dominicae praesidebant, ut aperiant portas, et ingrediatur per eas gens justa, custodiens veritatem, sive ut in Hebraico dicitur Emmunim (( Al. Emmonim)) (), quod nostra lingua vertitur, fides, plurali numero, non singulari. Quae sunt portae, quae aperiuntur ab Angelis; ut ingrediatur non populus Judaeorum, qui abjectus est, sed gens justa, quae ex fide fidelium nomen accepit? Utique illae de quibus sanctus loquitur: Aperite mihi portas justitiae, ingressus in eas confitebor Domino (Ps. CXVII, 19) . Has autem portas nullus poterit ingredi, nisi qui de portis mortis fuerit liberatus; et cum Psalmista dixerit: Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes 0293D laudationes tuas in portis filiae Sion (Ps. IX, 15) . Cum enim de portis mortis fuerimus erepti, tunc in portis filiae Sion omnes laudationes Domini cantare poterimus. Et quomodo portas mortis reor esse peccata, de quibus ad Petrum dicitur: Portae inferni non praevalebunt adversum te (Matth. XVI, 18) : sic portas justitiae, 0294A omnia opera virtutum, quas qui fuerit ingressus, unam inveniet portam, de qua dicitur: Haec porta Domini, justi intrabunt in eam (Ps. CXVII, 19) . Et quomodo per plures margaritas ad unum pergitur margaritum: sic per multas vias et portas pervenimus ad eum qui dicit esse se viam et portam, per quam ingredimur ad Patrem. Post sermonem Dei, respondit populus 345 Hebraice Jeser Samuch (), quod Aquila et Symmachus similiter transtulerunt, πλᾶσμα ἐπηρεισμένον, hoc est, error noster ablatus est, sive cogitatio nostra firmata est, quae prius inter te et idola fluctuabat, ut nequaquam circumferamur omni vento doctrinae, sed in te Dominum Salvatorem tota mente credamus. Pro quo nos ut sensus manifestior fieret, transtulimus, vetus error abiit. Et quia 0294B cogitatio nostra firmata est, propterea servabis nobis pacem, quam Apostolis pollicitus es, dicens: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27) ; et non solum semel, sed secundo, ut secura sit retributio quae duplici sermone promittitur, juxta quod et Apostolus loquebatur: Gaudete, iterum dico gaudete (Philipp. IV, 4) . Hoc autem ille consequitur, de quo in Levitico dicitur: Homo, homo, filiorum Israel (Levit. XVII) . Et in Numerorum libro: Vir, vir, cujus uxor cubile macularit (Num. V, 12) : ut duplex homo et duplex vir, pacem duplicem consequantur. Meremur autem, inquiunt, pacem, quia in te tota mente confidimus. Post populi verba et responsionem Domini, et rursum vocem populi Propheta loquitur ad credentes: Sperastis, 0294C vel sperate in Domino, in saeculis sempiternis, et caetera quae sequuntur. Juxta LXX, ille ingreditur portas Domini, qui custodit justitiam in bonis operibus, et servat sive amplectitur veritatem in fidei veritate, ut per bona opera et fidem perveniat ad pacem, quae omnem sensum exsuperat, et ipsam pacem mereatur accipere; quia credidit in Deum qui aeternis bonorum operum retributor est (Philipp. IV) . Unde et in alio loco scribitur: Desiderasti sapientiam, serva mandata, et Dominus tribuet tibi eam (Eccl. I, 33) .