Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 5, 6.) In Domino Deo forti in perpetuum: quia incurvabit habitantes in excelso: civitatem sublimem humiliabit, humiliabit eam usque ad terram: detrahet eam usque ad pulverem. Conculcabit eam pes, pedes pauperis gressus egenorum. LXX: Deus magne aeterne, qui 0294D humiliasti, et detraxisti eos qui habitant in excelsis, civitates robustas destrues, et deduces usque ad pavimentum, et conculcabunt eas pedes 346 mansuetorum et humilium. Et haec Propheta loquitur, qui ab eo respondit loco in quo supra dixerat: Sperate in Domino in saeculis aeternis; et jungit ei quod nunc proposuimus: 0295A In Domino Deo forti in perpetuum, et reliqua. Pro Domino Deo forti, in Hebraico tria habet nomina, Ia () et Adonai () et Sur (), quod aliud invisibilem, aliud ineffabilem, aliud robustum sonat, quorum primum in Alleluia () extrema syllaba ponitur. Et hoc diligens lector observet, quod interdum textum in propositione testimonii dividamus: quoniam alium LXX editio, et alium ex Hebraeo ad verbum expressa translatio efficit sensum. Dicit ergo Propheta: Sperate in Domino in saeculis aeternis: in Domino Deo forti in perpetuum, cujus auxilium sempiternum est. Ipse enim incurvabit habitantes in excelso, quia omnis qui se exaltat humiliabitur; qui patrem Abraham se habere jactabant, et in suggillationem Domini loquebantur: Nos de fornicatione nati 0295B non sumus (Joan. VIII, 41) . Ipse civitatem sublimem humiliabit, ut Judaei putant, Romam (( Al. Romanam)): ut nos rectius esse convincimus, Jerusalem, quae occidit Prophetas, et lapidavit eos qui ad se missi erant, et ad extremum patrisfamilias interfecit filium, ut haerede jugulato, periret haereditas (Luc. XIII) . Nec vocatur civitas, quae (( Al. qui)) Hebraice dicitur Ir (), sed Caria () quam Aquila πολίχνην interpretatus est, quam nos, vel civitatulam, vel viculum, vel oppidulum possumus dicere, et frequenter in Scripturis hoc nomine appellatur Jerusalem. Pulchreque duplicem humilitatem posuit: Humiliabit, humiliabit eam, primum sub Babyloniis, quando templum destructum est, secundo sub Tito et Vespasiano, cujus ruina usque in finem permanet. Conculcabit eam 0295C pes, repetitque et copulat pedes pauperis, haud dubium quin Christi. De quo et supra diximus: Factus est fortitudo pauperi; fortitudo egeno in tribulatione sua. Gressus egenorum, Apostolorum scilicet, qui imitantes Domini paupertatem, etiam virtutis ejus privilegium consecuti sunt; qui non recepti, excusserunt super eam pulverem pedum suorum. Et quia 347 Salvatoris dicitur verbis, Omnis qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11) , non solum hoc ad homines, sed ad contrarias quoque fortitudines referre possumus. Juxta LXX, laudes Deo Propheta decantat, quod omnes superbos humiliet, et universarum urbium munimenta usque ad solum diruat, et sanctorum ea mitiumque et humilium calcent pedes.