Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0295D (Vers. 7-9.) Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum: et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te, nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae: anima mea desideravit te in nocte. LXX: Via justorum recta, recta facta est via justorum, et praeparata. Via enim Domini judicium, speravimus in nomine tuo: et in memoria quam desiderat anima nostra. Adhuc Propheta de Christo loquitur, de quo supra dixerat: Conculcabit eam pes, pedes pauperis. Hujus ergo justi semita recta est, sive, ut verbum novum fingam, rectitudines, quas Graeci vocant εὐθύτητας, et nos aequitates Latinius possumus appellare, dicunturque Hebraice Messarim (). In una igitur Christi semita omnes justitiae reperiuntur, 0296A et propterea eam suo calcavit et trivit pede, ut quicumque per eam voluerit ambulare, cursu ambulet inoffenso. In hac semita judiciorum Domini, sustinuerunt eum sancti, et speraverunt in eo, quia spes non confundit. Et nomen illius et memoriale habuerunt in desiderio animae, dicentes: Concupivit anima mea desiderare judicia tua in omni tempore (Ps. CXVIII, 20) ; et iterum: Desiderat anima mea, et defecit in salutari tuo (Ibid. 81) . Qui autem nomen Domini habet in desiderio, aliud non desiderat. Et hoc notandum, quod desiderium Domini non in carne sit, sed in anima, juxta illud quod in alio psalmo legimus: Sitivit anima mea ad Deum, fortem, vivum (Ps. LI, 2) . Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V) . Haec enim sibi invicem adversantur, 0296B ne quae volumus, illa faciamus. Quodque sequitur: In nocte, juxta LXX, sequenti capitulo jungitur, juxta Hebraicum priori. Ille autem potest dicere: Anima mea desideravit te in nocte, qui cum Psalmista loquitur confidenter: Lavabo per singulas noctes lectum meum, in lacrymis stratum meum rigabo (Ps. VI, 7) . Potest nox et tenebrae, pro tribulatione et angustiis accipi. Unde et in alio psalmo super justi securitate 348 Propheta decantat: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem (Ps. CXX, 6) , id est, nec in prosperis, nec in adversis unquam de tuo moveberis gradu.
Sed et spiritu meo in praecordiis meis, de mane vigilabo ad te. LXX: De nocte consurgit spiritus meus ad te, Deus: quia lux judicia tua super terram. Volumus 0296C et Hebraicum sequi, et Vulgatam editionem non penitus praeterire, et hac rerum necessitate compellimur diverso ordine, atque sermone diversas intelligentias quaerere. Igitur quod dicitur, de nocte, juxta LXX, hujus capituli, ut diximus, principium est: juxta Hebraicum, finis superioris; licet possit etiam juxta LXX in fine accipi superioris testimonii, ut sit sensus: Desiderat anima mea ad te nocte; et postea incipiat, mane consurgit spiritus meus ad te, Deus. Ideo autem mane consurgit, quia lux praecepta tua super terram. Servans enim mandata tua, et illuminatus eorum lumine, de quibus dicitur: Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos (Ps. XVIII, 9) , dormire nequeo, sed omni tempore te desiderans, meo ad te consurgo spiritu. Et hoc observandum, quod in 0296D nocte adhuc positi, animo desideremus Dominum. Postquam autem spiritus noster in praecordiis nostris tota se ad Deum mente commoverit, mane vigilemus ad eum, atque ut manifestius dicam, animae, nox et desiderium, spiritui autem mane jungitur et vigiliae. Porro spiritu in praecordiis suis evigilat ad Deum, qui potest dicere: De profundis clamavi ad te, Domine (Ps. CXXIX, 1) .