Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0298D (Vers. 13.) Domine Deus noster, possederunt nos Domini absque te: tantum in te recordemur nominis tui. LXX: Dominus Deus noster, posside nos: Domine; extra te alium nescimus, nomen tuum invocamus. Idcirco misericordiam quaesumus et pacem, quae post cuncta tribuenda est, quia nos absque te domini possederunt, idola videlicet, vel daemones idolis assidentes: nihilque aliud postulamus, nisi ut digni simus post errores plurimos, qui tui nominis recordemur. Juxta LXX, qui dixerunt: Domine Deus, posside nos, hoc precantur, ut post pacem sibi redditam Dei possessio fiant. Quod quidem et de Sapientia 0299A legimus, quae juxta Hebraicum loquitur in Proverbiis: Deus possedit me initium viarum suarum (Prov. VIII, 22) , licet quaedam exemplaria male pro pos sessione habeant creaturam. Denique sequitur: Ante omnes autem colles generavit me. Quomodo enim creaturae generatio poterit coaptari, quae magis possessioni congruit? Scriptum est in Deuteronomio: Nonne iste pater tuus possedit te, et fecit te, et creavit te (Deut. XXXII, 6) ? Et hoc considerandum, quod non dixerit, Dominus, sive Deus, possedit te, et fecit te, et creavit te; sed pater, ut clementia nominis austeritatem potentiae mitigaret. Quodque sequitur: Domine, absque te alium non novimus, non excludit Filium, sed jungit Patri, neque enim dixit «Alium non novimus,» sed «Extra te alium non novimus.» 0299B Cum autem dicat Filius: Ego in Patre et Pater in me, extra Patrem non novimus Filium (Joan. XIV, 10) , quia in Patre cognoscimus eum. Denique et nomen illius nominamus dicentes in Oratione Dominica: Pater noster qui es in coelis (Matth. VI, 9) .