Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
352 (Vers. 14) . Morientes non vivant: gigantes non resurgant. Propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum. LXX: Mortui enim vitam non videbunt: neque medici suscitabunt. Idcirco induxisti, et perdidisti, et tulisti omne masculum ((Al. omnem masculinum)) eorum. Symmachus more suo manifestius: Mortui non vivificabunt: gigantes non suscitabunt. Propterea visitasti, et contrivisti eos, et disperdidisti omnem memoriam eorum. Dicamus primum juxta LXX: Quaestio videtur esse difficilis, quomodo mortui vitam non videant? Quae 0299C sic solvitur: tamdiu eos vitam non videre, quamdiu mortui sunt. Quomodo si dicamus, caecus non videt lumen quamdiu caecus est; sin autem receperit sanitatem, lumen aspiciet: sic et qui iniquitate mortuus est atque peccatis, antequam vivificetur justitia atque virtutibus, per eum qui dicit, Ego sum vita (Joan. XIV) , vivere non poterit. Unde et Deus vivorum dicitur, non mortuorum (Matth. XXII) . Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4) . Legimus in Epistola quae ad Hebraeos scribitur: Ne rursum fundamentum jaciamus poenitentiae ab operibus 0300A mortuis (Hebr. VI, 1) . Sin autem peccata appellantur opera mortua: quare non e contrario virtutes appellentur opera viva? Quodque sequitur, Nec medici suscitabunt, sensus perspicuus est, condemnari fabulas poetarum, qui ab Aesculapio jactant