Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 19.) Vivant mortui tui, interfecti mei resurgant: expergiscimini et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros luminum ros tuus, et terram gigantium detrahes in ruinam. LXX: Resurgent mortui, et resurgent de sepulcris, et laetabuntur qui sunt in terra. 0303B Ros enim tuus sanitas eorum, terra autem impiorum cadet. Sanctis parturientibus et parientibus spiritum, et habitatoribus terrae corruentibus, quia salutes non fecerunt in terra, hi quos in Christo mortuos Apostolus vocat, et propter nomen Domini interfecti sunt, resurgent in gloria (I Thess. IV) . Et quia mors eorum somnus est, nequaquam juxta LXX resurgere, sed expergisci et evigilare dicuntur. Unde et Lazarus qui evigilandus erat,
Vade, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te: abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum, et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos. LXX: Vade, populus meus, ingredere cubicula tua, claude ostium 0304B tuum: abscondere paululum quantulumcumque, donec pertranseat ira Domini. Ecce enim Dominus de sancto inducet iram super habitatores terrae, et revelabit terra sanguinem suum, et non abscondet ultra interfectos. Supra de Sanctis dixerat, Resurgent mortui, et resurgent qui in sepulcris sunt; ros enim a te sanitas eorum est: et e contrario de impiis, terra autem impiorum cadet; nunc ad sanctos loquitur, quia vobis resurrectio repromissa est, donec in peccatores et impios ira Dei desaeviat: ingredimini in sepulcra vestra, et abscondite vos, breve enim tempus est donec Dei pertranseat indignatio. Siquidem egreditur Dominus de loco suo, quia misericors et miserator Dominus, et clementissimus pater filios negligentes ferire compellitur, et quodammodo de sua 0304C sententia commutari, ut visitet et inducat iram suam super habitatores terrae, 358 de quibus dicitur in Osee: Maledictio et mendacium, et adulterium, et furtum effusa sunt super habitatores terrae (Osee, IV, 2) . Et in Apocalypsi tertio legimus, Vae super habitatores terrae (Apoc. VIII, 13) . Porro justi, licet videntur in terra, tamen conversatio eorum in coelis est, qui possunt dicere: Advena ego sum in terra, et peregrinus sicut omnes patres mei (Ps. XXXVIII, 13) , et fruuntur habitatione Altissimi, de quibus sanctus loquitur: Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur (Ps. XC, 1) . Tunc revelabit terra sanguinem suum, de quo Deus loquitur ad Cain: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra, quae aperuit os suum, ut susciperet sanguinem fratris tui de 0304D manu tua (Genes. IV, 10, 11) . Potest et hoc de Martyribus intelligi, qui pro Christo fuderunt sanguinem, et sub altari Dei clamitant: Usquequo, Domine, non ulcisceris sanguinem nostrum de his qui habitant super terram (Apoc. VI, 10) ? De quibus et Moyses dicit in Cantico: Sanguis filiorum ejus vindicabitur et ulciscetur, et retribuet vindictam inimicis (Deut. XXXII, 43) . Hunc sanguinem terra quae susceperat, revelabit, et interfectos Domini nequaquam operiet; sed producet in publicum ad condemnationem eorum qui Martyres occiderunt. Hoc de simplici resurrectione intellectum sit. Praecipitur autem juxta Anagogen 0305A populo Dei, ut ingrediatur cubicula sua sive cellaria,