Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XXVII.—Vers. 1.) In die illo visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti super Leviathan serpentem vectem, et super Leviathan serpentem 0305D tortuosum, et occidet cetum qui est in mari. LXX: In die illa inducet Deus gladium sanctum, et magnum, et fortem, super draconem colubrum fugientem, super draconem colubrum tortuosum, et occidet draconem qui est in mari. Tradunt Hebraei diabolum, id est, criminatorem, quod Graecum nomen est, Hebraice appellari Satan (), hoc est, adversarium. Unde et in Zacharia dicitur: Stabat Satan, id est, adversarius, a dextris ejus ut adversaretur ei 0306A (Zach. III, 1) . Appellaturque et Belial (), id est, apostata, praevaricator, et absque jugo. Unde et Apostolus: Quae, inquit, communicatio Christi ad Belial (II Cor. VI, 15) ? et ubicumque LXX ponunt filios pestilentiae, in Hebraico scriptum est, filii Belial. Unde et illud quod in psalmo canitur de mysterio Salvatoris: Filius iniquitatis non apponet nocere ei (Ps. LXXXVIII, 23) , in Hebraico dicitur, filius Belial. Appellaturque et aliis nominibus, ut in alio psalmo scriptum est: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem (Psal. XC, 13) . Qui draco proprie in Hebraico sermone appellatur Leviathan (). Ipse est magnus cetus, de quo, quod a Christo capiendus sit, 360 mystico in Job sermone narratur: Qui magnum cetum capturus est (Job. XL, 20) ; 0306B nam et ibi pro ceto, Leviathan ponitur; et iterum: Adduces autem draconem in hamo, circumdabis capistrum naribus ejus; Statimque: Hoc est principium plasmatis Domini quod factum est, ut illudatur ab Angelis ejus. Et in psalmo: Hoc mare magnum et spatiosum: ibi reptilia quorum non est numerus: animalia parva cum magnis. Draco iste quem formasti ad illudendum ei (Ps. CIII, 25, 26) . De hoc et in Apocalypsi scribit Joannes: Facta est pugna in coelo: Michael et Angeli ejus bellabant cum dracone, et draco pugnabat et Angeli ejus, et non praevaluerunt, nec locus inventus est eis in coelo (Apoc. XII, 7 et seqq.) . Et: Missus est draco magnus, coluber antiquus, qui vocatur diabolus et Satanas, qui errare facit orbem terrarum universum; missusque est in terram, et Angeli ejus cum 0306C eo; ibique dicitur: Missus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat eos coram Deo nostro (Ibid., V, 10) . Illudque notandum quod in psalmo et in Job, propterea factus dicatur draco, hoc est, Leviathan, ut illuderetur ei ab Angelis. Unde et Apostoli accipiunt potestatem, ut calcent super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X) . Quia igitur ab eo loco ubi scriptum est: Ecce Dominus dissipabit terram, et nudabit eam (Supra, XXIV, 1) ; sive juxta LXX: Ecce Dominus disperdet orbem terrarum, et desolabit eum, usque ad praesens capitulum, contra orbem in consummatione mundi judicium praedicatum est, et novissimus inimicus destruetur mors (I Cor. XV) : propterea adversum diabolum extrema sententia est, ut inducatur super eum 0306D gladius sanctus, et magnus, et fortis, sive juxta Hebraicum et reliquos Interpretes, gladius durus. Non enim ut LXX arbitrati sunt Cadesa () dicitur, quod si esset, sanctum sonaret; sed Casa (), quod proprie transfertur in durum. Unde et Cis pater Saul, durus appellatur. Gladium autem sanctum, sive durum, ob ejus sensum qui patitur, quidam nostrorum intelligunt Verbum Dei, de quo dicit Apostolus: Vivens autem Dei sermo et efficax, et acutus super omnem 0307A gladium ex utraque parte acutum (Hebr. IV, 12) . Unde et in alio loco de ore Salvatoris gladium bicipitem exire legimus (Apoc. XIX) . Cum autem in fine mundi adversum Leviathan, qui in principio Geneseos appellatur serpens prudentissimus super omnes bestias (Genes. III, 1) , quae erant in terra, gladius sanctus sive durus, et magnus, 361 et fortis fuerit inductus, fugiet qui numquam fugere consueverat, nesciens illud scriptum: Quo vadam a spiritu tuo, aut a facie tua quo fugiam (Ps. CXXXVIII, 7) ? Pulchre quidam poeta in Gigantomachia de Encelado lusit:
Quo fugis, Encelade? quascumque accesseris oras,
Sub
Deo semper eris.
Iste autem Leviathan coluber fugiens, in Hebraico dicitur
Bari (), quod Aquila interpretatus est
0307B
vectem, Symmachus
concludentem, Theodotio
robustum. Vectem autem sive claudentem puto appellari, quod multos suo carcere clauserit, et propriae subjecerit potestati, nihilque
in se rectum habet, et idcirco dicitur tortuosus, nec imitari potest virgam Domini, de qua scriptum est:
Virga directionis, virga regni tui (Psal. XLIV) . Quem Dominus interficiet spiritu oris sui (II Thess. II) , habitatorem quondam maris, falsorum et amarorum
fluctuum. Qui dicunt diabolum acturum poenitentiam et veniam consecutorum, interpretentur nobis quomodo hoc accipiant, quod
scriptum est:
Et interficiet draconem qui est in mari, sive
cetum. Secundo enim loco in praesenti capitulo, in Hebraico non appellatur
Leviathan, sed
Thannin (), quod proprie
cetum sonat. Unde
0307C Hebraei autumant
Leviathan habitare sub terra et in aethere:
Thanniim vero in mari, quae Judaica fabula est. Quodque dicitur in extremo hujus capituli,
in die illa, Eusebius priori jungit capiti, ne sequens prophetia huic tempori coaptetur. Hebraei autem et caeteri explanatores sequenti,
quod nunc proposituri sumus.