Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 2, 3.) In die illa vinea meri cantabit ei. Ego Dominus qui servo eam, repente propinabo illi: ne forte visitetur contra eam, nocte et die servo eam. LXX: In die illo vinea bona desiderium ejus, ut princeps illius sit. Ego civitas fortis, civitas quae oppugnatur: frustra potum dabo illi. Capientur enim nocte, die autem cadet murus. Multum Hebraicum in hoc loco a LXX editione discordat, idcirco singula ut proposuimus 0307D disseramus. Vinea de qua supra loquitur Isaias: Vinea facta est dilecto in cornu, in loco uberi, quae debeat intelligi, ipso docente discamus (( Al. dicamus)): Vinea enim Domini Sabaoth domus 362 est Israel (Isai. V, 1) , de qua in psalmo canitur: Vineam de Aegypto transtulisti, etc. (Ps. LXXIX, 9) . Huic et per Jeremiam propinat calicem meracissimum (Jerem. XXV) . Cum enim misisset eum ut potionaret 0308A omnes gentes, et huic se Propheta libenter obtulisset officio, primum inebriare jubetur Jerusalem. Unde dicit: Decepisti me, Domine, et deceptus sum (Jerem. XX, 7) . Bibet igitur Jerusalem, et propinatur ei meraca potio, ut planctum discat et fletum. Dicitque se Dominus multo eam tempore custodisse, et locum dedisse poenitentiae, et quia converti noluerit, subito inebriandam. Hoc enim dicit diebus egisse vel noctibus, ut ipsius semper auxilio servaretur. LXX autem eamdem pulchram appellant vineam, in qua fuit Lex et Prophetae, sacerdotium, et pontificium, et Dei notitia, dicente Scriptura: Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus (Ps. LXXV, 1) . Quod alii putant, juxta editionem eorum ad Ecclesiam pertinere, qua nihil est pulchrius. Et de qua dictum est: 0308B Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Ps. LXXXVI, 3) : quae princeps est genitricis suae, et dicit in Cantico Canticorum: Filii matris meae pugnaverunt adversus me (Cant. I, 5) . Et loquitur: Ego civitas firma, civitas quae oppugnatur. Pulchreque oppugnatur dixit, non expugnatur. Statimque jungit de Synagoga, quae de capite versa est in caudam: Frustra ei potum mearum tribuo doctrinarum, capietur enim in tenebris erroris sui. Et quia apertam lucem non recepit, per diem corruit murus ejus, id est, omne quod sibi putabat auxilium, nullusque erit adversariorum qui non capiat eam, quod de contrariis debemus intelligere potestatibus.