Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 13.) Et erit in die illa: clangetur in tuba 0313C magna; et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum, et qui ejecti erant in terram Aegypti: et adorabunt Dominum in monte sancto in Jerusalem. LXX: Et erit in die illa, canent tuba magna; et venient qui 0314A perierant in regione Assyriorum, et qui perierant in Aegypto: et adorabunt Dominum super montem sanctum in Jerusalem. In hoc loco Judaei cassa sibi vota promittunt, quod in consummatione mundi, quando Antichristus, ut dicitur ἠλειμμένος suus venerit, de Assyriis et de terra Aegypti dispersus populus congregetur, et veniat in Jerusalem, et aedificato templo, adoret Dominum Deum suum. Quod secundum litteram omnino stare non potest. Neque enim de Assyriis tantum et de Aegypto, sed de toto orbe terrarum, 370 qui in Christum credituri sunt, vocabuntur. Ergo hoc significat, quod in novissima tuba, juxta Apostolum Paulum (I Cor. XV) , omnes qui perierant in Assyriis et in Aegypto ad Dominum veniant: Nec dixit omnes filios Israel, sed omnes 0314B qui perierant, per quod significat gentium multitudinem, quod et idololatriae, et magicis, ac philosophiae artibus obligati, veniant ad fidem Christi, et adorent eum in Ecclesia. Tuba autem magna potest intelligi sermo Evangelicus, de quo et in hoc eodem Propheta legimus: Super montem excelsum ascende, qui evangelizas Sion: exalta vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem (Infra, XL, 9) . Mons ergo sanctus et Jerusalem illa est, de qua saepe diximus: Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Jerusalem coelestem, et multorum Angelorum millia; et Ecclesiam primitivorum, qui scripti sunt in coelis (Hebr. XII, 22) . Hucusque de consummatione mundi dictum est ab eo loco in quo exponere coepimus: Ecce Dominus dissipabit terram, et nudabit eam (Supra, XXIV, 1) , 0314C quod praesenti volumine continetur. Nunc adjuvante, immo inspirante nobis Christo, transeamus ad nonum, quod alterius prophetiae habebit exordium.