IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Motum proprie dictum tantum esse in Quantum, Ubi et Quale ; optime Doctor refutata expositione D. Thomae, exponit quare Philosophus non exclusit expresse motum a Quando, Situ et Habitu, sicut ab aliis tribus Praedicamentis.
Quoniam autem neque substantiae, neque ejus quod Ad aliquid, neque ejus quod est facere et pati, relinquitur secundum quod quale, et quantum, et Ubi motum esse. Horum enim unicuique contrarietas est. Dico enim quale non quod in substantia, etenim differentia quale ; sed quod passivum, secundum quod dicitur pati, aut impassibile esse.
Epilogat circa dicta dicens : Quoniam autem, supple non est motus, neque substantiae, id est, in genere Substantiae, nec ejus quod est Ad aliquid, id est, in relatione, nec ejus quod est facere, aut pati, id est, in Actione et Passione, relinquitur motum esse, secundum quale, quae est alteratio, et secundum quantum, puta augmentatio et diminutio, et secundum Ubi, puta motus localis. Horum autem unicuique contrarietas est, id est, quod in his tribus generibus reperitur contrarietas, quae ad terminos motus requiritur. Et subdit: Dico autem quale, non quod est substantia, etenim differentia, supple substantialis dicitur quaedam qualitas: sed dico, quale quod est passivum secundum quod dicitur pati aut impassibile esse.
Notandum, quod qualitas dicitur uno modo de forma, sive differentia substantiali, ut patet 5. hujus, text. com. 19. cap. de Qualitate. Quia igitur dixerat motum esse secundum quale, ne credat aliquis quod intelligeret de qualitate substantiali, ideo hoc excludit, dicens se loqui de quali secundum quod aliquid dicitur pati, vel impassibile esse, id est, de qualitate tertiae speciei, quae est passio, vel passibilis qualitas, in qua solum, stricte loquendo, est alteratio, ut probatur 7. Physic. text. com. 14. et inde.
Notandum enim, quod Philosophus videtur praetermisisse tria Praedicamenta, scilicet : Quando Situm, et Habitum, de quibus non est locutus : Utrum in eis sit motus, vel non, quare videtur insufficienter dixisse. Dicitur a quodam expositore, quod Quando significat esse in tempore, tempus autem est numerus motus, et ideo ejusdem rationis est non esse motum in Quando, et non esse motum in Actione et Passione, quae significant aliqualiter ipsum motum. Nam actio et passio sumpta pro re acta est idem realiter, quod motus. Positio autem, vel Situs non addit supra Ubi, nisi ordinem partium determinatum, quia nihil aliud, nisi determinatam relationem partium ad invicem. Habitus etiam importat habitudinem indumenti ad indutum, et sic videtur esse ejusdem rationis, quod non sit motus in Situ et Habitu, et quod non sit motus in Ad aliquid. Sed ista expositio videtur deficere: Tum primo, quia licet Quando significet esse in tempore, et tempus sit numerus motus, qui est idem quod actio, non sequitur, quod si in actione non sit motus, ergo nec in Quando, quia Quando est aliquid distinctum realiter a tempore, sicutrespectus ab absoluto et est in alio Praedicamento ; tempus etiam est realiter distinctum ab istis motibus inferioribus quos mensurat. Non ergo valet : In uno distinctorum non est motus realiter: ergo nec in alio. Tum secundo, quia videtur improprie loqui de Positione, quae est Praedicamentum, et non distinguere inter positionem, quae est differentia quantitatis, et quae est Praedicamentum, de qua nunc quaerimus, quae dicit ordinem partium in loco, cujus oppositum iste dicit. Non etiam valet similitudo ad Ubi, quia reducitur contra ipsum ; nam si in Ubi est motus; ergo et in Situ, sive in Positione, cum secundum te non addit supra Ubi nisi determinatum ordinem partium. Tum tertio, quia non videtur valere, quod, quia in Ad aliquid non est motus; ergo nec in Situ, nec Habitu, nisi plus addatur, cum sint Praedicamenta realiter distincta. Aliter ergo potest dici, et breviter, quod cum illa tria genera, de quibus quaeritur, sint formaliter quidam respectus, licet non sint de genere Relationis, tamen intelliguntur per relationem de genere Relationis propter eamdem rationem. Nam sicut in Ad aliquid negatur esse motus, quia ibi non est motus, primo ex eo, quod nihil mutatur secundum relationem, nisi facta prius mutatione in aliquo absoluto ; sic propter eamdem rationem negatur esse motus in istis tribus generibus ; nunquam enim fit mutatio in Quando , vel in Situ vel in Habitu, nisi facto prius motu saltem locali ; vel in caelo, quantum ad Quando: vel in partibus corporis, quantum ad Situm: vel in vestimento vel indumento, quantum ad Habitum, et ideo in his tribus generibus non est motus primo, sicut nec in Ad aliquid. Quia igitur eadem est ratio non esse motum primo in Ad aliquid, et in his tribus suffecerat Philosopho, forte causa brevitatis, ostendere quod in Ad aliquid non est motus primo, cum eadem ratio posset ad quodlibet horum trium generum de quibus quaeritur, applicari.
SUMMAE QUARTAE