Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 5 seqq.) In die illa erit Dominus exercituum, 0316D corona gloriae, et sertum exsultationis residuo populi sui, et spiritus judicii sedenti super judicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam. Verum hi quoque prae vino, nescierunt et prae ebrietate erraverunt, sacerdos et propheta nescierunt: prae ebrietate absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate: nescierunt videntem, ignoraverunt judicium, sive mirabiliter. Omnes enim mensae repletae sunt vomitu, sordiumque, ita ut non 0317A esset ultra locus. LXX: In die illa erit Dominus Sabaoth corona spei, quae compacta est gloriae reliquiis populi. Relinquentur in spiritu judicii super judicium, et fortitudinem vetans interficere. Isti enim vino decepti sunt: errant propter siceram; sacerdos et propheta exciderunt mente propter siceram; absorpti sunt propter vinum, vacillaverunt, hoc est, φάσμα ((Al. fasma)); maledictio comedet hoc consilium: siquidem istud consilium propter avaritiam est. Postquam omnis terra Samariae, id est, decem tribuum Assyrio fuerit inundante deleta, et conculcata pedibus corona superbiae ebriorum 374 Ephraim, et in modum ficus temporaneae devorata: tunc residui populi Israel, hoc est duarum tribuum, Judae et Benjamin, ipse Dominus erit corona victoriae; et spiritus judicii sedenti super judicium, 0317B haud dubium quin Ezechiae regi Judae; et fortitudo eorum, qui cuncta regione populata, de praelio revertentes, se urbe clauserunt. Quod in hoc eodem propheta lecturi sumus (Infra XXXVII) , quando centum octoginta quinque millia armatorum de Assyriorum exercitu Angelo percutiente deleta sunt. Verum hi quoque, id est, Judas et Benjamin, inebriati sunt vino idololatriae, et contempta religione templi, daemonum simulacra venerati, et nescierunt videntem Dominum, qui cuncta considerat. Omnes enim mensae eorum, et universa religio repletae sunt vomitu sordiumque, ut non solum in templo, sed in vertice montium, et nemorosis locis idololatriae sordibus cuncta complerent, et Dominus in eis non haberet habitationis locum. Hoc juxta litteram dictum 0317C sit. Porro juxta tropologiam, priorem sequamur intelligentiam, nec intactos LXX Interpretes relinquamus. Haereticis enim ore diaboli devoratis, qui montem superbiae pinguissimum conscenderunt, Dominus erit corona gloriae, his qui in Ecclesia commorantur, et ad multitudinem plurimorum errantium comparati, parvi sunt numero. Erit autem in spiritu judicii super judicium: quia lavabit Dominus sordes filiorum et filiarum Sion spiritu judicii. Si quis autem sanguinem habuerit, nequaquam spiritu judicii, sed combustionis igne purgabitur, eritque populo fortitudo, et prohibebit eum (( Al. eos)) interfici ab his qui vino draconum inebriati sunt, et erraverunt propter siceram. Saepe diximus esse vinum, quod de vineis fit. Siceram autem