Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0319A (Vers. 10 seqq.) Quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus: quia manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi. In loquela enim labii et in lingua altera loquetur ad populum istum, cui dixit: Haec est requies mea; reficite lassum, et hoc est meum refrigerium, et noluerunt audire. Et erit eis verbum Domini: manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi; ut vadant et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur et capiantur. LXX: Cui annuntiabimus mala, et cui annuntiabimus nuntium? qui ablactati sunt a lacte: qui abstracti ab ubere. Tribulationem super tribulationem exspecta; praestolare spem super spem; adhuc parum, 0319B adhuc parum: propter irrisionem labiorum, propter linguam alteram qua loquentur populo huic dicentes eis: Haec est requies esurienti, et haec contritio, et noluerunt audire. Eterit eis sermo Domini: Tribulatio super tribulationem: exspecta, exspecta; spes ((Al. spem)) super spem: adhuc parum, adhuc parum; ut vadant et cadant retrorsum, et conterantur, et periclitentur, et capiantur. Quis, inquit, dignus est doctrina Domini, qui verbis Salvatoris dicentis: Qui habet aures audiendi audiat (Matth. XII, 15) : ut quod auribus hauserit, corde intelligat? Quinam illi sint, sequens versus ostendit: Ablactati a lacte, avulsi ab ubere, qui nequaquam lacte nutriuntur infantiae, sed solido vescuntur cibo; qui avulsi sunt ab ubere cum Isaac: propter quam laetitiam fecit Abraham grande convivium 0319C (Genes. XXII) ; hi merentur Domini audire mysteria, et intelligere 377 quae sacerdos et propheta nesciunt ( Al. nescivit), inebriati et absorpti a vino, qui erraverunt et nescierunt videntem, quia omnes mensae eorum repletae sunt vomitu sordiumque, qui prophetis ventura annuntiantibus, et nisi fecissent quae praecepta erant, tormenta minitantibus, solebant dicere subsannantes: Manda, remanda; manda, remanda, id est, praecipe, praecipe, impera quae facere debeamus. Cumque abuterentur Dei patientia, qui differt iram, ut praebeat misericordiam: qui solebant etiam hoc ex persona prophetarum ludentes dicere: Exspecta paulisper, exspecta modicum, venient quae futura praediximus. Haec autem universa loquebantur in populo, quia Dei sermonibus non credebant; 0319D statimque infert propheta: Nequaquam vobis Deus his verbis loquetur, ut praecipiat quid facere debeatis, et praestolemini quae ventura sunt, sed loquetur vobis in furore praesenti, qui prius dixerat ad populum: 0320A Haec est requies mea, reficite lassum, multo tempore laboravi, in nullo inveni requiem. Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII; Luc. IX) . Et hoc est meum refrigerium, ut in vobis aliquando requiescam. Qui noluerunt audire, et mea monita contempserunt; quamobrem quod solebant ludentes dicere prophetis: Manda, remanda; manda, remanda: exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta: modicum ibi, modicum ibi, et irridere patientiam meam, cum me arbitrantur minitari, quae numquam facturus sim: sentiant rebus expleri, ut vadant in interitum, et cadant retrorsum