Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 16 seqq.) . Idcirco haec dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem probatum, angularem, pretiosum, fundatum fundamine: qui crediderit, non festinet. Et ponam judicium in 0322B pondere, et justitiam in mensura: et subvertet grando spem mendacii, et protectionem aquae inundabunt. Et delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit; flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem. Cum ((Al. Quandocumque)) pertransierit, tollet vos: quoniam mane diluculo transibit in die et in nocte, et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui: Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat: et pallium breve utrumque operire non potest. LXX: Propterea sic dicit Dominus: Ecce ego immittam in fundamenta Sion lapidem pretiosum, electum, angularem, honorabilem in fundamenta ejus; et qui crediderit, non confundetur. Et ponam judicium in spem: misericordiam autem meam in pondere, et qui credunt frustra mendacio, 0322C quoniam non transibit per nos tempestas, et non auferet nobis testamentum mortis, et spes vestra ad infernum non permanebit. Tempestas veniens si transierit, eritis ei in conculcationem: cum transierit, tollet vos mane, mane pertransiet: die et nocte erit spes pessima. Discite audire qui estis in tribulatione: Non possumus pugnare, ipsi autem infirmi sumus ut congregemur. Dixeram, inquit, vobis: Audite verbum Domini, viri illusores, sive tribulati principes populi mei, et nolite foedus habere cum morte, nec pactum cum inferno, qui contemnentes praecepta mea, posuistis mendacium spem vestram, et gloriantes, 381 immo desperantes dicitis: mendacio protegemur. Idcirco misericors et miserator Dominus, patiens et multum misericors (Ps. CXLIV) , nolentibus 0322D vobis, in fundamenta Sion lapidem electum, et probatum, et pretiosum, et angularem missurum esse se dicit. De quo et Apostolus loquitur: Quasi sapiens architectus fundamentum posui (I Cor. III, 10) ; et iterum: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (Ibid., 11) . Iste lapis vere et secundo appellatur lapis, sicut et in Levitico, homo, homo bis dicitur et angularis lapis, quia Circumcisionis et Gentium populos copulavit, de quo et in psalmo dicitur: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est 0323A in caput anguli (Ps. CXVII, 22) . Isti sunt autem aedificantes et caementarii, qui nunc appellantur viri illusores et principes populi qui est in Jerusalem. De hoc lapide et in Daniele legimus, quod excisus sit de monte sine manibus, et impleverit universum orbem (Dan. II) : eo quod divini germinis dispensatio humanum corpus assumpserit, et habitaverit in eo plenitudo Divinitatis corporaliter. Super hunc lapidem, qui alio nomine appellatur petra, Christus aedificavit Ecclesiam, et firmo, juxta Hebraicum, fundavit fundamine, in quo qui crediderit, non confundetur, sive, juxta Hebraicum, non festinet: ne videlicet tardus ei Christi videatur adventus. Si enim tardaverit juxta Abacuc, nemo desperet: quia veniens veniet, et sua promissa complebit (Abac. II) . Promittit quoque Deus 0323B ponere se in eo judicium ponderis: Neque enim judicat Pater quemquam, sed omne judicium tradidit Filio (Joan. V, 22) . Et justitiam sive misericordiam in mensura, ut reddat unicuique secundum opera sua, et justitiam ac misericordiam alterutro temperet, juxta illud quod et in psalmis legimus: Misericordia et veritas obviaverunt sibi: justitia et pax deosculatae sunt se (Ps. LXXXIV, 11) . Spem quoque ait vestram atque mendacium, id est, diabolum patrem omnis mendacii, suppliciorum meorum grando subvertet. Et protectionem, sub qua vos tutos fore arbitrabamini, tempestas valida et aquarum multitudo delebit, ita ut amicitia et foedus quod habebatis cum morte et cum inferno, hoc est, cum diabolo, 0323C pereat in aeternum. Et flagellum 382 sive tempestas, de quo dixeratis: Flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos: veniet, et eritis ei in conculcationem, hoc est, omnia tormenta patiemini, quae vos putabatis desperationis animo nequaquam esse passuros. Semper enim irruet vobis, et tam in prosperis quam in adversis iram Domini sentietis, et mors vos saeva populabitur. Quid dicam de poenis? Poenarum sola formido et tormentorum metus vos corriget ad salutem, et mala vestra intelligere faciet. Cumque vexati fueritis, tunc scietis Prophetas meos vera dixisse. Quodque sequitur: Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat, et pallium breve utrumque operire non potest, illum habet sensum quem in Apostolo legimus: Non 0323D potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini esse participes, et mensae idolorum (II Cor. X, 20, 21) ; et alibi: Quae participatio justitiae cum iniquitate? Quae societas luci ad tenebras? Quae conventio Christi ad Belial? Quae pars fideli cum infideli? Qui consensus templo Dei cum idolis (II Cor. VI, 14, 15) ? Loquitur autem sub metaphora mariti pudicissimi, qui adulterae dicit uxori: Unus lectulus me et adulterum tecum capere non potest, et pallium breve maritum et moechum cooperire non praevalet. O igitur Jerusalem, ad quam 0324A et in Ezechiel sub persona uxoris loquitur fornicantis (Ezech. XVI, 21) , et quam in Osee principio scortum vocat et adulteram (Ose. III) , si vis meis complexibus copulari, abjice idola: si servieris idolis, me habere non poteris. Hoc juxta Hebraicum. Porro quod in LXX legitur: Discite audire qui tribulati estis: non possumus pugnare, ipsi autem infirmi sumus ut congregemur, quem sensum habeat, et quomodo superioribus copuletur, penitus ignoro. Nisi forte ad principes populi loquatur sermo divinus, et hortetur eos, ut spem habeant in Deo, et non in morte atque inferno, et discant audire vaticinia prophetarum: illique respondeant se pro infirmitate virium adversus contrarias potestates pugnare non posse, nec inter Dei populum congregari.