Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 23 seqq.) Auribus percipite et audite vocem meam: attendite et audite eloquium meum. Numquid tota die arabit arans ut serat, proscindet et sarriet humum suam? Nonne cum adaequaverit faciem ejus, seret gith, et cyminum sparget, et ponet triticum per ordinem, et hordeum, et milium, et viciam in finibus suis? Et erudiet illum in judicio; Deus suus docebit illum. Non enim in serris triturabitur gith, nec rota plaustri super cyminum circuibit; sed virga excutietur gith, et cyminum baculo: panis autem comminuetur. Verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, neque ungulis suis 0325D comminuet eum. Et hoc a Deo exercituum exivit, ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam. LXX: Auribus percipite et audite vocem meam: attendite et audite sermones meos. Numquid 385 tota die arabit qui arat, aut sementem praeparabit antequam praeparet terram? Numquid cum adaequaverit faciem ejus, tunc seminabit gith et cyminum, et rursum seminabit triticum, et hordeum, et milium, et far in finibus tuis, et erudieris judicio Dei, 0326A et laetaberis? Non enim cum duritia mundatur gith, neque rota plaustri circuit super cyminum; sed virga excutitur gith, et cyminum cum pane comeditur. Neque enim in sempiternum ego irascar vobis: nec vox amaritudinis meae conculcabit vos, et haec a Domino sunt egressa portenta. Inite consilium, exaltate vanam consolationem. Ad eosdem nunc etiam loquitur, quibus supra dixerat: Audite verbum Dei, viri illusores, qui dominamini super populum meum qui est in Jerusalem: et praecipit eis, ut vocem ejus audiant, et eloquium illius diligenter attendant. Numquid, ait, agricola semper arabit, ut sementem jaciat? Nonne prius proscindet humum, et vomere sulcos revolvet, jacentesque glebas rastro franget et sarculo: ut cum adaequaverit superficiem terrae, et 0326B dura prius arva mollierit, tunc spargat gith, sive cyminum; seratque triticum, et hordeum, et milium, et far in finibus suis, juxta varietatem terrae et temporum: neque enim simul omnia seminantur. Pro farre quod Graeci ζέαν vocant, quidam viciam intelligunt. Ipsumque agricolam, id est, satorem erudit Deus naturaliter judicio suo, et docet illum ut sciat quam cui sementi culturam adhibeat. Denique cum metendi tempus advenerit, gith et cyminum, quae infirmiora sunt semina, non rotis plaustrorum teruntur, quae in serrarum similitudinem ferreae circumaguntur et trahuntur super demessas segetes; sed virga excutiuntur et baculo, quae vulgo flagella dicuntur. Panis autem, id est, triticum de quo efficitur panis, rotis ferreis teritur, et omnis 0326C ejus stipula comminuitur in paleas. Verumtamen non semper vexatur et teritur, nec omni tempore rotarum ungulis comminuitur; pro quibus in Hebraico dicitur equis earum: ut quia ungulas rotarum dixerat, metaphoram servaret in reliquis. Quidam volunt ex eo quod ungulas et equos nominavit, ostendi equarum greges, qui ad terenda frumenta 386 areis immitti soleant: sed non poterat Scriptura dicere, quod Judaea provincia non habebat. Hoc autem, id est, ut gith et cyminum virga excutiantur et baculo: frumentum hordeumque, et far, fortasse et milium, rotis ferreis conterantur, non in perpetuum Dei judicium est, qui in omnibus ostendit mirabile consilium suum, et justitiae magnitudinem monstrat in cunctis. Haec παραφραστικῶς diximus, 0326D ut facilius sensum pro quo ista dicuntur, possimus intelligere. Deus varie genus dispensat humanum, nunc punit, nunc miseretur: nunc corripit, nunc defendit; id est, nunc arat, nunc serit, nunc maturas fruges metit, et demessas in areis terit, orbemque suum gubernat ut voluerit. Gith et cyminum, id est, omnes gentes quae non receperunt ejus notitiam, nec Legis habuere praecepta, virga emendat et baculo: frumentum autem, id est, populum Judaeorum 0327A magnis torquebit suppliciis. Cui enim plus creditur, plus exigetur ab eo. Et servus, qui scit voluntatem Domini sui, et non fecerit eam, vapulabit multis (Luc. XII, 47) ; et in alio loco scriptum est: Potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7) . Verumtamen non eos torquebit in perpetuum. Aliud enim est esse impium, aliud peccatorem. Quod nos de gentibus et Judaeis interpretati sumus, alii exponunt super populo et Sacerdotibus, quod vulgus indoctum in die judicii quasi gith et cyminum corripiatur virga et baculo; sacerdotes autem qui habuerunt clavem scientiae, magnis suppliciis torqueantur: et hoc Domini fiat judicio, qui ostendit in cunctis mirabile consilium suum et justitiae veritatem, ut qui plus acceperunt, plus exigatur ab eis. Pro eo quod 0327B nos interpretati sumus: in virga excutietur gith, et cyminum in baculo, nescio quid volentes LXX transtulerunt: cyminum autem cum pane comeditur. Denique et veteres Graeciae interpretes Hebraicum disserentes, de hoc sermone tacuerunt, quia forsitan quid dicerent non habebant. Illud autem in quo nos juxta Hebraicum posuimus: Verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit illum rota plaustri, nec ungulis suis comminuet eum, LXX non juxta 387 verbum, sed juxta sensum interpretati sunt: Neque enim ego in sempiternum irascar vobis, nec vox amaritudinis meae conculcabit vos: ostendentes futura peccatoribus, post tormenta, refrigeria, et haec quasi portenta atque mirabilia egressa esse a Domino. Unde praecipitur peccatoribus qui postea 0327C puniendi sunt, ut ineant consilium, et exaltent consolationem suam, nequaquam vanam, ut a LXX additum est, sed absolute consolationem. Numquam enim Deus praeciperet, ut exaltarent vanam consolationem suam, quae eis non erat profutura.