Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 9 seqq.) Obstupescite et admiramini: fluctuate 0331A et vacillate, inebriamini, et non a vino, movemini, et non ebrietate. Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis: claudet oculos vestros, prophetas et principes vestros qui vident visiones, operiet. Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: lege istum, et respondebit, non possum: signatus enim est. Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei, lege: et respondebit, nescio litteras. Pro soporis spiritu, LXX, compunctionem: Theodotio, mentis excessum: Aquila, καταφορὰν, id est, gravem somnum interpretatus est; qui Hebraice dicitur Thardema (), quem in Adam missum a Deo Scriptura commemorat (Genes. II) , quando de costa lateris ejus mulier effecta est. Et 392 Jonas hoc eodem somno stertebat in navi 0331B (Jon. I) . Omnis autem prophetia post subversionem Jerusalem et templi, id est, Ariel contra scribas et pharisaeos est, qui habentes clavem scientiae, nec ipsi introeunt, nec volentes alios introire permittunt. Et praecipitur eis, ut stupore atque miraculo, immo juxta Septuaginta dissolutione totius corporis et mentis excessu inebrientur, atque moveantur et fluctuent: vacillantes non vino nec sicera, sed spiritu soporis, sive compunctionis Domini, ut intelligentes malum suum, agant aliquando poenitentiam, dicantque cum propheta: Versatus sum in infirmitate, dum configitur mihi spina (Ps. XXXI, 4) . Scitote ergo, o scribae et pharisaei, qui estis principes Judaeorum, quod reddat vobis Dominus vicissitudinem vestram. Vos enim audientes Dominum Salvatorem, 0331C intelligere noluistis, et clausistis oculos vestros, ne eum videretis, et aures aggravastis, ne audiretis. Ideo et ille claudet oculos vestros, qui sunt prophetae, per quos scientiam Dei videbatis. Sive vestros oculos claudet et prophetarum, qui sunt principes vestri. Lex enim et prophetae usque ad Joannem Baptistam (Luc. XVI) : ut vobis non videntibus, illi videant, de quibus inferior sermo (Ad vers. 18) testatur: Et audient in die illo surdi verba libri , et oculi caecorum videbunt et exsultabunt. In judicium enim venit Dominus, ut videntes Judae non videant; et qui caeci erant, populus scilicet nationum, videant et Dominum contemplentur (Joan. IX) . Unde significanter non dixit, quod visio omnium prophetarum signata sit cunctis legentibus; sed vobis, inquit, erit 0331D signata quibus nunc loquor, quibus haec futura praenuntio: sive oculos principum vestrorum, qui se juxta Septuaginta abscondita et arcana videre jactabant, claudet in perpetuum. Eritque, ait, vobis omnis Scriptura sancta clausa atque signata, ut vos qui Legis litteras, et prophetarum vaticinia nosse vos existimatis, et diebus ac noctibus volumina Scripturarum indefesso ore meditamini, non intelligatis quod legitis, sicut in Apocalypsi Joannis scribitur: Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula 0332A ejus (Apoc. V, 2) ? Cumque 393 nullus fuisset inventus qui aperiret signacula, flesse se dicit; et Dei tandem ad se meruisse sermonem: Noli flere: ecce vicit leo de tribu Juda radix David, ut aperiat librum; et solvat signacula ejus. Leo autem de tribu Juda, Dominus Jesus Christus est, qui solvit signacula libri, non proprie unius, ut multi putant, psalmorum David, sed omnium Scripturarum, quae uno scripturae sunt Spiritu sancto; et propterea unus liber appellantur. De quo Ezechiel mystico sermone testatur (Ezech. II) , quod scriptus fuerit intus et foris; in sensu et in littera. De quo et Salvator loquitur in psalmis: In capitulo libri scriptum est de me (Ps. XXXIX, 9) ; non Jeremiae, non Isaiae, sed in omni Scriptura sancta, quae unus liber appellatur. 0332B Magistris igitur Judaeorum usque in praesentem diem nequeuntibus legere et aperire signacula, et mysteria pandere Scripturarum, si dederis eum librum indocto populo, qui a suis praeceptoribus devoratur, fatebuntur nescire se litteras, et idcirco legere non posse. Atque e duobus malis multo levius est legis imperitiam confiteri, quam jactare prudentiam; et non posse scire quod dicitur.