Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XXX.—Vers. 1 seqq.) Vae filii desertores, dicit Dominus: ut faceretis consilium, et non ex me: et ordiremini telam, et non per Spiritum meum: ut adderetis peccatum super peccatum. Qui ambulatis, ut 0337D descendatis in Aegyptum: et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Aegypti. Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam. Erunt enim in Tanis principes tui: et nuntii tui usque Hanes ((Al. ad Anes)) pervenerunt. Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non poterit: non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium. LXX: Vae filii praevaricatores, dicit Dominus. Fecistis consilium, et non per me; et pactum, non per spiritum meum: ut adderetis peccata peccatis: qui itis ut descendatis 0338A in Aegyptum; et me non interrogastis, ut accipiatis auxilium a Pharaone, et protegamini ab Aegyptiis. Erit vobis protectio Pharaonis in confusionem; et his, qui confidunt in Aegypto, opprobrium. Sunt enim in Tani principes, nuntii pessimi. Frustra laborabunt ad populum, qui eis non proderit ad auxiliandum: neque in utilitatem, sed in confusionem et opprobrium. Post prophetiam contra Ariel, et caetera quae usque ad hunc locum praeteritus sermo disseruit: nunc alterius vaticinationis exordium est, quae post centum quinquaginta annos, qui fuerunt inter Isaiam et Jeremiam probatur esse completa. Praedicit enim illam historiam, quam in Jeremiae volumine legimus (Jerem. XLI) , quando subversa Jerusalem et omnibus in Babylone opibus principibusque 0338B translatis, praepositus est regii generis his qui in Judaea remanserant, Godolias filius Ahicam, quo per dolum cum Chaldaeis sociis interfecto, omnes principes bellatorum, et Johannan 401 filius Chareae, et Jechonias filius Osiae; et reliquum vulgus a parvo usque ad magnum, accesserunt ad Jeremiam Prophetam, et dixerunt ei: Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis. Quia relicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur; et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus, et verbum quod faciamus (Jerem. XLII, 2, 3) . Cumque Jeremias post decem dies ex sermone Domini respondisset: Haec dicit Dominus Deus Israel: Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificabo 0338C vos et non destruam, plantabo et non evellam, quoniam placatus sum super malo quod feci vobis. Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis (Ibid., X, 11) . Et post modicum: Si autem dixeritis, non habitabimus in terra ista; et posueritis faciem vestram, ut ingrediamini Aegyptum, et intraveritis ut ibi habitetis; gladius quem vos formidatis, ibi comprehendet vos: et fames pro qua estis solliciti, adhaerebit vobis in Aegypto, et ibi moriemini (Ibid., XLII, 13, 15, 16) . Responderunt viri superbi, dicentes ad Jeremiam: Mendacium tu loqueris: non misit te Dominus Deus noster, dicens: Ne ingrediamini in Aegyptum, ut habitetis illic; sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos, ut tradat nos in manibus Chaldaeorum, ut interficiat nos et transduci faciat in 0338D Babylonem (Jerem. XLIII, 2, 3) . Denique omnes principes populi reliquiis congregatis cum mulieribus et parvulis
Onus jumentorum Austri