Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 22.) Et non faciet avolare a te ultra doctorem 0346C tuum, et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et aures tuae audient verbum post tergum monentis: Haec via, ambulate in ea, neque ad dexteram, neque ad sinistram. LXX: Et nequaquam ultra appropinquabunt tibi qui decipiant te, quia oculi tui videbunt eos qui te seduxerunt, et aures tuae audient verba post te decipientium, qui dixerunt: Haec via, ambulemus in ea, sive ad dexteram, sive ad sinistram. Multum in hoc loco LXX editio Hebraicumque discordant. Primum ergo de Vulgata editione tractabimus, et postea sequemur ordinem veritatis. Cum intellexerint atque perspexerint cordis oculi veritatem, et eos qui se prius deceperant, tota mentis ratione cognoverint, et auribus eruditis post tergum decipientium verba perspexerint, semper enim caecam corporis 0346D partem decipere festinant, juxta illud quod in psalmo legimus: Ut sagittent in obscuro rectos corde (Ps. X, 2) , qui tantam sibi assumunt auctoritatem, ut seu dextera doceant, seu sinistra, id est, sive bona, sive mala, nolint discipulos ratione discutere, sed se praecessores sequi. Tunc hi qui prius decipiebant, nequaquam ultra ad eos valebunt accedere postquam se senserint intellectos. Porro juxta Hebraicum et facilis et vera explanatio est. Cum enim Dominus credentibus dederit panem arctum, et aquam brevem, nequaquam ultra faciet avolare ab eis illum qui docet hominem scientiam; sed semper 0347A videbunt oculi ejus praeceptorem suum, et aures illius verbum post tergum monentis exaudient, atque dicentis: Haec via recta est, ambulate in ea, neque ad dextram, neque ad sinistram, secundum illud quod alibi legitur: Nec ad dextram, nec ad sinistram declinabimus, via regia gradiemur (Num. XX, 17) . In utraque enim parte quidquid supra modum est, in vitio est. Et de dextris partibus dicitur: Ne sis justus multum (Eccl. VII, 17) . De sinistris autem quod in haedorum, et in pereuntium parte ponantur, nulla dubitatio est.