0351B 417 (Vers. 27 seqq.)
Ecce nomen Domini venit de longe: ardens furor ejus et gravis ad portandum. Labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua
ejus quasi ignis devorans. Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes pro nihili, et
frenum
0351D Duo mss.,
et frenum errare faciens, quod erat, etc. Paulo post pro
sicut nox erat antea
sicut vox. ipso refragante Hebraeo textu et Hieronymiana versione.
erroris quod erat in maxillis populorum. Canticum erit vobis, sicut nox sanctificatae solemnitatis, et laetitia cordis, sicut
qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad fortem Israel.
LXX:
Ecce nomen Domini venit post tempus multum: ardens furor cum gloria, eloquium labiorum ejus, eloquium irae plenum, et ira
furoris sicut ignis devorabit, et spiritus ejus sicut aqua in valle, trahens veniet usque ad collum, et dividetur ut conturbet
gentes super errore
0351C
vano, et abjicietur error, et assumet eos in conspectu eorum. Numquid semper oportet vos laetari et ingredi in sancta mea
jugiter, quasi festa celebrantes atque gaudentes, ut ingrediamini cum tibia ad montem Domini ad Deum Israel?
Dicamus primum juxta Hebraicum. Pendent ex superioribus, quae dicuntur. Corripuerat sermo propheticus eos, qui contempto
auxilio Dei, propter Babyloniorum metum ad Aegyptios confugiebant, et est comminatus descendentibus, ibi eos esse morituros.
Rursumque post poenas, eos qui illum audire voluissent ((
Al. noluissent)), non solum sub Zorobabel, Ezra, et Neemia in Jerusalem habitaturos esse promittit, sed majorem cunctis credentibus
verbo Dei, in consummatione mundi beatitudinem pollicetur, quando per omnes montes et
0351D colles current aquarum flumina, et interfectis multis, cadent turres. Luna quoque et sol clarius lumen accipient, quando
vulnus populi sui Dominus alligaverit atque sanaverit. Licet haec quidam ὑπερβολικῶς, 418 Cyri temporibus, qui captivitatem
populi relaxavit, in terra Judaea expleta contendant. Quia igitur bonis et obedientibus praemia repromissa sunt, nunc econtrario
malis et contemptoribus supplicia
0352A nuntiantur, quod Dominus impleat cogitationem suam, et ad puniendos longo post tempore veniat peccatores, et in cunctos
sententiam proferat, spirituque oris sui interficiat impium, quem frenum appellat fuisse populorum: non quo subjectos regeret,
sed quo subditos sibi traheret ad ruinam. Ponit quoque similitudinem torrentis usque ad collum inundantis, ut finem omnium
venisse testetur. Sicut enim torrens suffocat eum, ad cujus collum usque pervenerit: sic judicium Dei neminem impunitum abire
patietur. Cum autem frenum, quod in maxillis erat omnium gentium, cum subditis ei gentibus perdiderit, et ad nihili deduxerit:
tunc vobis, inquit, sanctis, qui meis jussionibus obeditis, erit canticum, sicut
0352D Atque hic iisdem de causis contextuque ipso exigente
nox, pro
vox restituimus.
nox sanctificatae solemnitatis, quando egressi
0352B estis de Aegypto, et in solemnitate Paschae jugum servitutis Aegyptiae projecistis, dicentes in mari Rubro Pharaone submerso:
Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est (Exod. XV, 1) : et cordis tanta laetitia, ut imitemini eos qui ad templum primitiva portantes, et in Dei torcularia deferentes
munera, pergunt cum tibiis, cordis gaudia carmine demonstrantes. Haec juxta Hebraicum brevi sermone perstrinxi. In utraque
autem editione annotandum est, quod non Dominus, sed nomen Domini post multum tempus adveniat, de quo in Psalmis dicitur:
Benedictus qui venit in nomine Domini, Deus Dominus, et illuxit nobis (Ps. CXVII, 26) . Et ipse loquitur in Evangelio:
Ego veni in nomine 419
Patris mei, et non suscepistis me (Joan. V, 43) . Pulchreque post multum
0352C tempus venire dicitur, loquente humana impatientia:
Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? quamdiu avertis faciem tuam a me (Ps. XII, 1) ? Ardens quoque furor ejus venit cum gloria, ut quem in humilitate contempsimus, in majestate timeamus. Hoc
ipsum et in psalmis scriptum est:
Deus manifeste ((Al.
manifestus)) veniet, Deus noster et non silebit. Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Ps. XLIX, 3, 4) . Ipse enim loquitur in Evangelio (Luc. XII, 49) :
Ignem veni mittere super terram, et quam volo ut ardeat! Rursus in alio psalmo legitur:
Vox Domini intercidentis flammam ignis (Ps. XXVIII, 7) , ut quidquid in muodo est foeni, lignorum, et stipulae,
0352D In Vatic.,
sapiens flamma; quemadmodum alibi non uno in loco scriptum ab Hieronymo observamus.
rapiens flamma consumat. Unde et Deus ignis dicitur esse consumens (Deut. IV) . Quodque infertur:
0352D
Ira furoris ejus quasi ignis devorabit, plerique nostrorum iram furoris Domini diabolum interpretantur, cui tradimur ad puniendum, qui juxta librum Samuelis commovit
David, ut numeraret populum Dei (II Reg. XXIV) . Et Apostolus loquitur:
tradere hujuscemodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat (I Cor. V, 5) . Hic autem ipse furor, et ita furoris Domini nihil suo faciet arbitrio,
0353A sed quod sibi fuerit imperatum. Unde sequitur:
Eloquium labiorum ejus, eloquium irae plenum. Spiritus quoque ejus quasi aqua in valle, trahens veniet usque ad collum, ut supplicia super peccatores faciat redundare.
Qui dividetur pro qualitate meritorum, ut perdat atque conturbet gentes, quas vanus error seduxerat, et se intelligant supplantatas.
Unde ad hujuscemodi homines dicitur, qui in mundi hujus potentia praevalebant, et suo delectabantur errore, non eos semper
hoc esse facturos. Praecipueque locum istum et totam continentiam capituli adversus haereticos et omnia dogmata, quae sunt
contraria veritati, dicta quidam nostrorum putant, quod cum judicii tempus advenerit, nequaquam ingrediantur sancta ejus et
montem, id est Ecclesiam
0353B Domini: ne sub religionis nomine divitias congregent, abutanturque luxuria, quasi Domini festa celebrantes. Judaei de Gog
et Magog gentibus, quas putant ab Aquilone venturas, id est, de Scythiae partibus, haec intelligunt, 420 super quibus Ezechiel
plenius loquitur (Ezech. XIX) .