Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XXXI.—Vers. 1 seqq.) Vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sint ((Al. sunt)), et super equitibus, quia praevalidi nimis, et non sunt confisi super Sanctum Israel: et Dominum non requisierunt. Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit, et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem. Aegyptus homo et non Deus: et equi eorum caro, et non spiritus: et Dominus inclinabit ((Al. inclinavit)) manum 0354D suam, et corruet auxiliator, et cadet cui praestatur auxilium, simulque omnes consumentur. Post onus jumentorum Austri, et eos qui portabant in Aegyptum divitias suas ad populum, qui eis prodesse non poterat, qui sperabant auxilium 422 in fortitudine Pharaonis, et habebant fiduciam in umbra Aegypti, sub specie reversionis in Jerusalem, et captivitatis laxandae sub Cyro, de consummatione saeculi, et de perfecta justorum beatitudine sermo propheticus nuntiarat: nunc revertitur ad eosdem, ad quos supra locutus fuerat ne descenderent in Aegyptum. Et hoc inter praesentem locum est et praeteritum, quod 0355A ibi praecipitur tribui Judae, ne descendant in Aegyptum; hic quia contempto imperio Domini, descensuri sint, prophetatur: et quod a Nabuchodonosor rege Babylonio, tam Israel quam Aegyptii, tam perfugae quam auxiliatores pariter trucidentur. De quo Jeremias plenissime loquitur (Jerem. XLII) . Vae ergo his qui descendunt in Aegyptum, et Chaldaeorum metu, Domini praecepta contemnunt, sperantes in idololatris, qui Dei cultum habere se jactant; et in equorum auxilio confidentes, nesciunt scriptum: Fallax equus in salutem (Ps. XXXII, 17) ; habentque fiduciam super quadrigis et curribus et equitibus; nec recordantur illius Cantici: Equum et ascensorem dejecit in mare (Exod. XV, 1) . Et non sunt confisi super Sanctum Israel, qui manentibus in terra Judaeae, 0355B suum per Jeremiam pollicebatur auxilium. Et Dominum non requisierunt; non quo non requisierint; sed quo requisiti verba contempserint. Unde et de malis sacerdotibus dicitur: Qui devorant plebem meam, Dominum non invocaverunt (Ps. LII, 5, 6) . Ipse autem sapiens, id est, Dominus, adduxit malum super eos, et pessimum, videlicet Nabuchodonosor, sive absolute malum, rem significans, non personam: et verba sua non abstulit, quae locutus fuerat per Prophetas. Quamodrem consurget super tribum Judam domum pessimorum, et contra auxilium Aegyptiorum, qui operantur iniquitatem. Aegyptus enim, sive Aegyptius, ut LXX transtulerunt, homo est, et non Deus: et equi eorum caro, et non spiritus. Unde et in Jeremia scriptum est: Maledictus 0355C homo qui spem habet in homine, et firmavit carnem brachii sui, et a Domino recessit cor ejus. Et erit quasi myrice in deserto, quae non videbit cum venerint bona (Jerem. XVII, 5, 6) . Et in alio loco scriptum est. Vana salus hominis (Ps. LIX, 13) , sive, ut melius habetur in Hebraeo, in homine. Cumque Dominus manum suam extenderit 423 ad puniendum, vel declinaverit, sub metaphora aurigae, et frenos equorum currentium relaxarit, corruet auxiliator Aegyptius, et Israel cui praestabatur auxilium. Quae quidem possumus intelligere et super his qui persecutionis tempore et tribulationis atque angustiae non confidunt in Domino, sed in Aegyptiorum, id est, saecularium hominum auxilio; nescientes Abraham periclitatum in Aegypto, et Dei populum luto et lateribus in illa 0355D regione servisse, quae spiritualiter appellatur fornax ferrea. Unde et in Apocalypsi Joannis legitur: Locus in quo crucifixus est Dominus, spiritualiter vocatur Sodoma et Aegyptus ((Al. Aegyptius)) (Apoc. XI, 8) .