Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 4, 5.) Quia haec dicit Dominus ad me: quomodo si rugiat leo et catulus leonis super praedam suam, cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit: sic descendet 0356A Dominus exercituum, ut praelietur super montem Sion, et super collem ejus. Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Jerusalem, protegens et liberans, transiens et salvans. In manifestis unam ponimus editionem, maxime ubi nulla diversitas sensuum est. Caesis in Aegypto Israelitis et Aegyptiis, in quorum auxilio confidebant, revertentur (( Al. revertuntur)) in Jerusalem, Cyro regnante, captivi. Et per duas similitudines, Domini, qui se fore adjutorem promiserat, fortitudo monstratur. Sicut leo et catulus leonis esuriens, si cernat ovium gregem, nulla pastorum voce terretur, et multitudinem eorum conscius virium suarum despicit: sic Dominus exercituum praeliabitur, non contra montem Sion et collem ejus, super montem Sion contra adversarios illius. 0356B Dicamus et aliam comparationem: Quomodo aves ut defendant foetus suos, nidos supervolant, et sive serpentem, sive hominem viderint, avesque alias ad pullos suos accedere, oblitae imbecillitatis, rostro pugnant et unguibus, doloremque pectoris garrula voce congeminant: sic Dominus proteget Jerusalem, et liberabit eam transiens, atque salvabit. Pro transeunte, in Hebraico Phase: in tribus, praeter LXX, interpretibus ὑπερβαίνων ponitur. Ex quo manifestum est, Pascha, hoc est, Phase Domini, 424 non passionem significare, sed transitum. Quod autem Dominus in similitudinem avium protector fuerit super Jerusalem, in Evangelio ipse testatur: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt (Matt. XXIII, 37) : quoties ((Al. quotidie)) 0356C volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti? Et in Deuteronomio dicitur de Domino: Expandit alas suas, et suscepit eos, et portavit eos in humeris suis (Deut. XXXII, 11) .