Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XXXII.—Vers. 1 seqq.) Ecce cum justitia regnabit rex, et principes in judicio praeerunt. Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate: sicutrivi aquarum in siti, et umbra petrae prominentis in terra deserta. Non caligabunt oculi videntium, et aures 0358B audientium diligenter auscultabunt. Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps: neque fraudulentus appellabitur magnus. Fatuus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuefaciat animam esurientis, et potum sitienti auferat. Fraudulenti vasa pessima sunt: ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii: cum loqueretur pauper judicium. Princeps vero ea quae digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit. LXX: Ecce enim rex justus regnabit, et principes cum judicio praeerunt. Et erit homo occultans sermones suos, et abscondetur quasi ab aqua quae fertur: et apparebit in Sion, sicut fluvius currens, inclytus 0358C in terra sitienti, et nequaquam erunt confidentes in hominibus: sed aures suas ad audiendum dabunt, et cor infirmorum attendet auditui: et linguae balbutientium cito discent loqui pacem: et nequaquam dicent stulto ut princeps sit, nec ultra dicent ministri tui, tace. Fatuus enim fatua loquetur, et cor ejus vana intelliget ad perficiendam iniquitatem, et loquendum ad Dominum errorem, ut dispergat animas esurientes, et animas sitientes vacuas faciat. Consilium enim pessimorum iniqua cogitabit: interficere humiles sermonibus iniquis, et dissipare verba humilium in judicio. Pii autem sapientiam cogitarunt, et hoc consilium permanet. Juxta LXX Interpretes qui dixerunt: Ecce enim rex justus regnabit, et 427 principes cum judicio praeerunt, quae sequuntur superioribus copulanda sunt, his videlicet, 0358D in quibus prius capitulum finitum est: Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Jerusalem. Juxta Hebraicum finita priore Prophetia, de his qui in Aegyptum descendebant: nunc alterius vaticinationis exordium est, de adventu scilicet Christi et Apostolorum ejus. Iste enim rex regnabit juste: non accipiens personam in judicio, et principes illius cum veritate praeerunt, causas, non homines considerantes. Et quicumque sub ejus umbraculo fuerit, sic tutus erit in tribulationibus et angustiis, et in mundi istius tempestate, quomodo qui ventum et turbinem fugiens, se tuto abscondit loco; et qui purissimos 0359A fontes invenit in deserto; et qui in vehementi aestu solis ardore cuncta torrente, sub prominenti saxo requieverit. Ubi nos diximus: sicut rivi aquarum in siti, Septuaginta transtulerunt: et apparebit in Sion quasi fluvius currens. Verbum enim Hebraicum, de quo supra disputavimus, Basaion (), quod dicitur in siti, sive in siccitate, et in invio, Septuaginta et Theodotio, in Sion interpretati sunt: pro Saion, id est, siti, legentes Sion, quae eisdem litteris scribitur. Cum ergo Christus regnaverit, et principes ejus praefuerint in judicio, non caligabunt oculi credentium, et aures audientium diligenter attendent, quae prius surdae erant, et cor quondam stultorum intelliget scientiam, et lingua balbutientium atque mutorum, quae Christum sonare non poterat, 0359B pleno apertoque sermone Dominum confitebitur. Non vocabitur ultra is qui stultus est, princeps (I Cor. I) . Stultam enim fecit Deus sapientiam hujus saeculi. Neque fraudulentus doctor atque perversus appellabitur magnus in populis: Scribae videlicet et Pharisaei, quibus Dominus loquebatur: Stulti et caeci, quid majus est, aurum an templum quod sanctificat aurum (Matth. XXIII, 17) . Fatuus enim fatua loquetur, pro quo in Hebraico scriptum est: Nabal Nabala Idabber (). Hoc dicimus, ut verba Abigail exponamus, dicentis de Nabal Carmelio: Secundum nomen suum insipiens est (I Reg. XXV, 25) . Vere enim fatuus fatua loquetur, et cor ejus perficiet iniquitatem, qui ibi timuit ubi 428 non erat timor, et abutebatur stultitia pro sapientia, dicens: Hic si 0359C ex Deo esset, non solveret sabbatum (Joan. IX, 16) . Quod usque hodie facit magister synagogarum, ut perficiat simulationem, pro qua in Hebraico scribitur Oneph (), id est, ὑπόκρισις. Unde saepius ad Pharisaeos dicitur: Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae (Matth. XXIII, 14) . Et loquatur, inquit, ad Dominum fraudulenter: Magister, scimus quia ex Deo es, et quod ad te non pertinet de hominibus, licet censum dari Caesari, an non (Ibid., XXII, 16, 17) . Qui vacuefaciunt animas esurientis populi, et potum auferunt sitientibus turbis, nec ipsi intrantes, nec alios intrare patientes. Fraudulenti enim doctoris et principis omnia vasa et arma (( Al. amara)) sunt pessima; qui concinnat dolos ad perdendos simplices in sermone mendacii, dicens ad deceptum populum: Scrutare 0359D et vide, quoniam Propheta de Galilaea non surget ((Al. resurget)) (Joan. VII, 52) . Cum loqueretur ad eos pauper judicium, qui cum dives esset, pro nobis pauper factus est (II Cor. VIII) . Vere enim judicium eis Christus, et justitiam loquebatur, dicens: Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi: si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite (Joan. X, 37) . Iste pauper qui loquitur judicium, princeps et Dominus, ea quae principe digna sunt cogitabit, dicens: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV, 14) . Et sollicitus erit pro infidelibus 0360A salvare cupiens non credentes; et stabit super duces suos Apostolos, quorum ad unum loquitur: Tu autem homo unanimis, dux meus et notus meus (Psal. LIV, 14) . Haec juxta Hebraicum, a quo LXX non solum verbis, sed et sensibus in plerisque discordant. Cum enim rex justus regnaverit, et principes illius imperaverint cum judicio, erit homo abscondens sermones suos, homo qui per naturam Deus est, et abscondet sermones suos, loquens eis in parabolis (Matth. XX, 21, 23, 24, et XXV) . Abscondet autem quasi ab aqua currente, a populo scilicet Judaeorum, qui instar aquae pro magistrorum voluntate huc illucque fertur et trahitur. Qui homo abscondens apud incredulos sermones suos, apparebit in Sion, hoc est, in Ecclesia quasi fluvius inclytus, et decurrens 0360B in terra sitienti. Apparebit enim gentilium populo, qui prius veritatis patiebatur sitim; et rigabit arva sitientia fluvius 429 Dei, de quo scriptum est: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 4) . Et in alio loco: Flumen Dei repletum est aquis (Psal. LXIV, 10) . Ipse enim loquitur in Evangelio: Qui sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38) . Tunc nequaquam habebunt fiduciam in magistris; sed praebebunt aures suas ad audiendum Dominum; et tam corde quam lingua pacem Domini fatebuntur, deserentes stultos principes et ministros eorum, qui credentibus in Jesum, imperabant silentium. Quae sequuntur, eumdem prope sensum, quem et Hebraicum, continent; et possunt haereticis coaptari. 0360C Hi enim loquuntur contra Dominum mendacium, et pervertunt animas esurientes atque sitientes, et vacuas abire faciunt; ut etiam si quid naturaliter boni habeant, magistrorum amittant vitio, quorum omne consilium est, ut perdant humiles iniquis sermonibus, et dissipent verba humilium in judicio. In quo pariter annotandum, quod qui ab eis decipi potest, humilis sit, et terrae cohaerens.