Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 7 seqq.) Ecce videntes clamabunt foris: Angeli 435 pacis amare flebunt. Dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam, irritum factum est pactum, projecit civitates, non reputavit homines. Luxit et elanguit terra, confusus est Libanus et obsurduit, et 0365A factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan et Carmelus. Nunc consurgam, dicit Dominus: nunc exaltabor, nunc sublevabor. Concipietis ardorem, parietis stipulam, spiritus vester ut ignis devorabit vos. Et erunt populi quasi de incendio cinis: spinae congregatae igni comburentur. Verbum Hebraicum Arellam (), pro quo Aquila et Symmachus et Theodotio interpretati sunt, apparebo eis, extremam syllabam dividentes, et legentes Are Lahem (), Hebraei significare Angelos arbitrantur, et esse prophetiam, post vocationem gentium, et divitias Ecclesiae, de subversione Templi, quod flebunt Angeli, nequaquam intus habitantes, sed exeuntes foras: et qui prius nuntii pacis erant, flebunt amare. Sive ipsi Apostoli qui missi fuerant ut pacem nuntiarent 0365B Jerusalem, ad quam Dominus loquebatur: Si scires etiam tu ea quae ad pacem sunt tibi (Luc. XIX, 42) : quibus apparuit Dominus, ut eos suo confortaret aspectu, flebunt Jerusalem, quia non receperit praedicationem suam, eo quod dissipatae sunt viae, et cessaverit transiens per semitam justam, juxta illud quod in Jeremiae Lamentationibus dicitur: Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem (Thren. I, 4) . Irritum quoque factum est pactum cum Abraham, Isaac, et Jacob: Projecit civitates Judaeae: non reputavit homines, qui suo vitio jumenta esse voluerunt. Luxit et elanguit terra pro his qui morabantur in terra (Genes. XV et 22) . Confusus est Libanus et obsurduit, haud dubium quin Templum significet, de quo in Zacharia legimus. Aperi, Libane, 0365C portas tuas, ut devoret ignis cedros tuas (Zach. XI, 1) . Sive Jerusalem, quae in Ezechiel Libanus appellatur, dicente Propheta: Aquila magna magnarum alarum, quae habet ductum intrandi in Libanum (Ezech. II, 3) , quod postea interpretans sermo divinus, cum, inquit, venerit Nabuchodonosor in Jerusalem: perspicue Aquilam regem Babylonium, et Libanum Jerusalem edisserens. Factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan 436 et Carmelus. Pro Basan, LXX Galilaeam transtulerunt, provinciam, pro uno loco provinciae. Saron (( Al. Saronas)) autem omnis juxta Joppen Liddamque appellatur regio, in qua latissimi campi fertilesque tenduntur. Basan quoque regio trans Jordanem est, quam duae et dimidia tribus possederunt, et quae interpretatur uberrima et pinguis 0365D (Deut. III) : et Carmelus, de quo supra diximus. Loca igitur Judaeae quondam fertilia vertentur in 0366A solitudinem, per quae μεταφορικῶς ostenditur omnis opulentia Judaeorum egestate et penuria commutanda. Quia igitur Apostolorum sermonem recipere noluerunt, confusus est Libanus, et Saron versus est in solitudinem, et Basan Carmelusque concussi sunt. Propterea Dominus vel de nimia patientia, vel ab inferis resurrecturum esse se dicit, et exaltandum in gentibus, et sublevandum in cruce. Et ad ipsos Judaeos apostropham facit, Concipietis ardorem, et parietis stipulam, et spiritus vester vobis conflabit incendium, ut conceptum et partum vorax flamma consumat. Et erunt, inquit, populi Judaeorum quas de incendio cinis, infelicitatis magnitudinem favillae reliquiis demonstrantes. Spinae enim eorum quae peccatorum multitudine congregatae sunt, incendio 0366B vorabuntur, quod plerique ad extremam captivitatem et subversionem referunt Jerusalem. Alii plenius atque perfectius judicii tempore futurum esse confirmant.