IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Refutat opinionem Empedoclis et Anaxagorae de rerum principiis, de quibus dictum est 1.1. hujus.
Inconvenienter autem et Empedocles, amicitiam enim facit bonum. Hoc autem principium et ut movens, congregat enim, et ut materia, pars enim mixturae. Si itaque et eidem accidit, ut materiam principium esse, et ut movens, sed esse non idem,utrum igitur amicitia. Inconveniens autem, et incorruptibilem esse litem, sed ipsum autem est mali natura.
Ostendit istorum in speciali insufficientiam. Circa quod duo facit. Primo ostendit insufficientiam Empedoclis, ducens ipsum ad duo inconvenientia. Secundo insufficientiam Anaxagorae, ducens ipsum ad alia duo. Secunda ibi: Anaxagoras autem. Dicit ergo, quod inconvenienter autem, et Empedocles dicit, supple bonum esse principium rerum ; enim pro quia, amicitiam facit bonum, hoc autem, scilicet bonum facit principium dupliciter, et ut movens, congregat enim, id est, ex hoc quod habet congregare, et ut materia ;pars enim mixturae, id est, ex hoc quod amicitiam ponebat partem corporum mixtorum, dicebat enim mixta esse composita ex quatuor elementis, et ex amicitia et lite, ut dictum est primo hujus. Et subdit : Si pro quamvis, itaque et eidem accidit esse quandoque materiam, et principium ut movens, sed non esse idem, id est, non secundum idem,
sed secundum aliam rationem: aqua enim potest esse movens secundum formam, et mobile sive materiale secundum materiam, sed hoc non est secundum eamdem rationem : utrum igitur amicitia, id est, quod debuit ergo assignare secundum quid amicitia sit materia, et secundum quid sit movens, quod quia non fecit, ideo hoc est primum inconveniens. Secundum inconveniens subdit, dicens quod inconveniens est autem, et incorruptibilem esse litem, hoc ipsum autem est natura mali, posuit enim Empedocles litem esse primum principium: incorruptibile quidem secundum ipsum videtur esse ipsa natura mali, et tamen malum, secundum rationabiliter loquentes, ut praedictum est, non ponitur esse principium, sed tantum ipsum bonum. Deinde cum dicit:
Anaxagoras autem ut movens quod bo- num principium. Intellectus enim movet, sed gratia alicujus movet, quare alterum, excepto, ut nos dicimus. Nam medicativa est sanitas quodammodo. Inconvenientes autem, et contrarium non facere bono, et intellectui.
Ostendit insufficientiam Anaxagorae, ducens ipsum ad duo inconvenientia, dicens quod Anaxagoras posuit bonum esse principium, quia intellectus movet omnia secundum eum: sed supple omnis intellectus movet gratia alicujus, id est gratia finis, quare alterum supple debet ponere principium gratia cujus moveret intellectus ; excepto ut nos dicimus, id est nisi forte dicat, ut nos diximus, scilicet quod intelligens et intellectum sunt idem, ita quod intellectus moveat propter seipsum. Nam medicativa est quodammodo sanitas, exemplum est, quando in his, quae agunt per intellectum, etiam secundum Philosophum, text. com. 51. supra in hoc 12. aliqualiter propter se agunt. Nam ars medicinae, quae quodammodo est ipsa sanitas, ut dictum fuit, agit propter sanitatem, licet non sit eadem numero cum ea propter quam agit nisi forte sanitatem dicas eamdem numero, quae est in re extra, et quae est in mente artificis, ut objectum ideale, et hoc est primum inconveniens. Et subdit secundum, dicens quod inconveniens est autem non facere contrarium bono et intellectui. Vult dicere quod si vera sit opinio communis, quod contraria sint omnium principia, sequitur inconveniens contra Anaxagoram,quia non posuit aliquod principium contrarium bono,et intellectui.