Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XXXIV.—Vers. 1, seqq.) Accedite gentes, et audite, et populi attendite: audiat terra et plenitudo ejus, orbis et omne germen ejus. Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam earum ((Al. eorum)): interfecit eas, et dedit in occisionem. Occisi earum projicientur: et de cadaveribus earum ascendet fetor: tabescent montes sanguine earum. Et tabescet omnis militia coelorum: replicabuntur (sive complicabuntur) sicut liber coeli: et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu, quoniam inebriatus est in coelo gladius meus. Ecce super Idumaeam descendet, et super populum 0369D interfectionis meae ad judicium. Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus adipe: de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum; victima enim Domini in Bosra: et interfectio magna in terra Edom. Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus. Inebriabitur terra sanguine eorum, et humus eorum adipe pinguium. Post eversionem Jerusalem et naufragium quondam solidissimae navis, praedamque omnis supellectilis illius, 0370A de interitu omnium dicitur nationum, 441 et de consummatione mundi, quae est in die futura judicii. Unde omnes gentes et populi terrae et plenitudo ejus, orbis et cuncta genimina ejus, tam quae habitantur loca, quam quae inhabitabilia sunt nimietate frigoris et caloris, jubentur audire, et quae ventura sunt cum omni mentis tremore cognoscere. Indignatio enim Domini nequaquam super unam gentem Judaeam, et Assyrios atque Chaldaeos, Aegyptios, Moabitas, et Ammonitas, et Philisthaeos: sed et contra omnes gentes, et super universam militiam, sive ut LXX transtulerunt, numerum earum. ventura describitur, quae interficiat eas, et fetorem corporum putrescentium in altum ascendere faciat: significans peccata omnium nationum: ita ut sanie earum et 0370B spurcitia, ac sanguine montes repleantur: sublimes quaequae virtutes et Angeli, qui singulis gentibus praesidebant; et tabescat omnis militia vel fortitudo coelorum: replicentur, sive complicentur coeli sicut liber, et omnis militia et exercitus eorum, atque ut LXX transtulerunt, et stellae defluant, in similitudinem foliorum, quae, appropinquante frigore, arentia atque contracta de vinea et ficu defluunt. Quod quidem et Salvator loquitur in Evangelio: Stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum movebuntur, et tunc apparebit signum Filii hominis in coelo (Matth. XXIV, 29, 30) . Et hoc considerandum, quod non dicat interire coelos, sed replicari, sive complicari, quasi librum, ut postquam omnia peccata aperta fuerint et relecta, complicentur qui prius aperti fuerant, 0370C ut nequaquam ultra scribantur in eis delicta multorum. De hujuscemodi libris Daniel in suo volumine loquitur: Judicium sedit, et libri aperti sunt (Dan. VII, 10) , in quibus descripta erant opera singulorum. Stellas autem cadere plerique